 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BARQUISIMETENSIS -
VALENTINAE IN VENEZUELA
(S. PHILIPPI IN VENETIOLA) *
QUAEDAM TERRITORIA AB ECCLESIIS
BARQUISIMETENSI ATQUE VALENTINA
IN VENEZUELA DETRAHUNTUR, QUIBUS NOVA DIOECESIS CONDITUR,
«S. PHILIPPI IN VENETIOLA» APPELLANDA.
Ex quo tempore edita illa Christi Domini vox: «Pasce agnos meos ... pasce
oves meas» (Io., 21, 15-17) Petrum iussit principem apostolorum cuncti
christiani gregis curam suscipere, ex eo tum Petrus ipse, tum omnes per hominum
aetates Summi Pontifices nihil cogitare, nihil struere, nihil moliri umquam,
quod non ad conservationem, incrementum, propagationem sanctissimae fidei
nostrae in gentibus respiceret, aut non ad aeternam christianorum salutem
conduceret. Qua Nos acti sollicitudine, existimavimus profecto bonum esse, si in
Venetiolana Republica, ut venerabilis Frater Aloisius Dadaglio, Archiepiscopus
titulo Leriensis atque in ea Natione Apostolicus Nuntius, censuit,
nova dioecesis in Statu, quem dicunt, Yaracuy, conderetur. Itaque, iis auditis
sacris Praesulibus, locorum Ordinariis, quos oporteret, haec iubemus. Ab
Ecclesiis Barquisimetensi atque Valentina in Venezuela id territorii detrahimus,
quod in eas Ecclesias protenditur, quodque Statu Naracuy comprehenditur,
novamque ex eo dioecesim constituimus, Sancti Philippi in Venetiola appellandam,
iisdemque finibus terminandam atque idem Status Yaracuy. Caput dioecesis urbs
erit quam populus «San Felipe» cognominat, in qua Episcopus commorabitur,
cathedra episcopalis dignitatis atque auctoritatis in sacra aede B. M. V. in
templo praesentatae collocata, quam, utpote cathedralem, iuribus debitis
instruimus. Nova Ecclesia archidioecesi metropolitanae Barquisimetensi subiecta
erit tamquam suffraganea; item eius Antistes eidem sacro Metropolitae obnoxius.
Mensa tum populi collationibus efficietur, tum bonis quae adhuc propria erant
Ecclesiarum Barquisimetensis et Valentinae in Venezuela, pro rata parte, tum
denique Curiae emolumentis. Seminarium construatur, pueris excipiendis ad
sacerdotium a Deo vocatis, cuius regimen ad normam Iuris Canonici temperetur
atque ad leges Sacrae Congregationis de Seminariis atque Studiorum
Universitatibus. Cum vero iuvenes adoleverint, tum qui optimi fuerint Romam
mittantur in Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum philosophia ac
sacra theologia imbuendi. His Litteris ad effectum deductis, sacerdotes ei Sedi
addicantur in qua beneficium habeant; clerici vero Seminariique tirones ei, in
qua legitime degant. Acta denique et documenta quae ad novam Ecclesiam
respiciant, ad eam cito mittantur, ibique religiose custodiantur. Ceterum, haec
quae mandavimus, venerabilis Frater Aloisius Dadaglio, quem memoravimus, exsequi
studeat sive per se ipse, sive per alium, quem voluerit. Re vero acta, documenta
exarentur, quorum exempla sincere conscripta ad Sacram Congregationem
Consistorialem mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita
quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur,
atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla,
cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem
derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis Octobris, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri quarto.
IACOBUS A. card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
CAROLUS card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Sylvius Romani, Proton. Apost.
Eugenius Sevi, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 3, pp. 210-212
© Copyright 1966
- Libreria Editrice Vaticana
|