 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PARISIENSIS - VERSALIENSIS
(NEMPTODURENSIS ET ALIARUM) *
ECCLESIIS PARISIENSI ATQUE VERSALIENSI
DIVISIS, NOVAE CONSTITUUNTUR: «NEMPTODURENSIS», «S. DIONYSII IN FRANCIA»,
«CHRISTOLIENSIS», «CORBILIENSIS» ATQUE «PONTISARENSIS».
Qui volente Deo in beatissimi Petri locum ob eam unam causam suffecti sumus
ut fidelium omnium necessitatibus inserviremus, id profecto nulla aptiore
ratione Nos consequi posse existimamus, quam si amplissima atque ornatissima
Ecclesiae decreta sancte servari contendamus: sunt enim haec, praesertim cum a
Conciliis, re scilicet cognita ac deliberata, facta fuerint, quam aptissima, si
iis pareatur, ad christianam fidem alendam populosque ad antiquam religionis
disciplinam instituendos atque erudiendos. Quam ob rem, cum sacrosanctum atque
Oecumenicum Concilium Vaticanum II hoc praeceperit ut quam primum ad aptiorem
finium dioecesium dispositionem deveniretur, attentis, si res posceret,
circumscriptionum civilium limitibus, cumque Regio Parisiensis, quam vocant, in
novas provincias civiles nuper descripta sit, censuit venerabilis Frater Paulus
Bertoli, Archiepiscopus titulo Nicomediensis et in Gallia Apostolicus Nuntius,
post quidem venerabiles Fratres sententiam rogatos: Mauritimu Feltin,
Archiepiscopum Parisiensem, et Alexandrum Carolum Renard, Episcopum
Versaliensem, auditumque venerabilem Fratrem Petrum Veuillot, Archiepiscopum
titulo Constantiensem in Thracia atque sacri Praesulis Parisiensis Coadiutorem,
censuit ergo bene Ecclesiae sanctae cedere posse, si in ea nobili Natione,
divisis territoriis Ecclesiarum Parisiensis atque Versaliensis, novae quinque
dioeceses conderentur, id etiam considerans ibi loci populum in dies
frequentiorem fieri. Quae Nos omnia probantes, haec quae sequuntur, de consilio
nempe venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationis
praepositae Negotiis Extraordinariis explicandis, decernimus atque iubemus. Ab
archidioecesi Parisiensi atque a dioecesi Versaliensi eam territorii partem
separamus, quae provinciam civilem complectitur vulgo Hauts-de Seine
cognominatam, eaque novam dioecesim constituimus, a nomine urbis Nanterre
Nemptodurensem appellandam, in qua nempe civitate Episcopus Sedem
collocabit, cathedra sui magisterii in templo paroeciali collocata, quod est S.
Genovefae dicatum. Detracto praeterea ab iisdem Ecclesiis Parisiensi atque
Versaliensi territorio civilis provinciae Seine-Saint Denis, novam item
dioecesim condimus, S. Dionysii in Francia cognomine, cuius caput urbs,
quam populus Saint-Denis dicit, erit, cathedrale vero templum id quod, insignis
Basilica, S. Dionysio sacrum est. Similiter ab iisdem Sedibus partem seiungimus
territorii qua provincia civilis efficitur populari lingua Val-de-Marne dicta,
quo territorio aliam dioecesim constituimus, Christoliensem nomine. Sacer
autem eius Antistes Sedem ac domicilium in urbe vulgo Choisy-le-Roi ponet,
cathedram in templo S. Ludovici. Pariter a dioecesi Versaliensi territorium
civilis provinciae Essonne separamus, quo dioecesim Corbiliensem
efficimus, ab urbe Corbeil, statuentes ut in hac eadem civitate sit sedes
Episcopi, cathedra in templo S. Exuperii, ibidem. Denique ab eadem Ecclesia
Versaliensi territorium civilis provinciae quam dicunt Val-d'Oise dividimus, in
formamque novae dioecesis redigimus, Pontisarensis scilicet, ab urbe Pontoise,
in qua Episcopus commorabitur ut in sua sede, cathedramque collocabit, in templo
videlicet S. Maclovii; cui nempe, sic ut et ceteris, quae supra recensuimus,
iura omnia facimus cathedralium sacrarum aedium. Novarum autem harum dioecesium
Episcopi sacro Parisiensi Praesuli obnoxii erunt tamquam suffraganei ad normam
iuris; quibus praeterea facultatem facimus Consultores dioecesanos deligendi,
dum Canonicorum collegium constituatur. Mensam episcopalem efficient Curiae
proventus, fidelium collationes, bonorum pars congrua Ecclesiarum Parisiensis
atque Versaliensis, ab Ordinariis locorum pactione definienda, ratione habita
piorum fundatorum, ut dicunt, seu oblatorum voluntatis. Ad clerum quod attinet,
censemus ut, his Litteris ad effectum deductis, Sacerdotes Ecclesiae illi
censeantur adscripti in cuius territorio beneficium vel officium habeant
ecclesiasticum, facta potestate petendi intra quinque proximos annos ut ad aliam
dioecesim Provinciae Parisiensis transeant; ceteri vero clerici ac Seminarii
tirones ei Ecclesiae sint addicti in cuius territorio vel legitimum habeant
domicilium, vel contineatur paroecia quae illos commendavit, attentis
uniuscuiusque condicionibus. Regimen novarum Ecclesiarum, electio Vicarii
Capitularis, Sede vacante, atque his similia Codice Iuris Canonici omnino
temperentur atque particularibus normis quae Sancta Sedes dederit. Id praeterea
caveatur ut documenta et acta, ad novas dioeceses respicientia, ad earum Curias
diligenter ac cito mittantur, ibidem religiosa cura asservanda. Censemus
postremo ut a iure metropolitano Archiepiscopi Parisiensis exemptae dioeceses
Blesensis, Carnutensis, et Aurelianensis Bituricensi metropolitanae Sedi
suffraganeae subdantur. Ceterum, quae per has Litteras Nostras praescripsimus,
venerabilis Frater Paulus Bertoli ad exitum adducet, vel quem ipse delegaverit,
factis iustis facultatibus; re vero acta, documenta exarentur, sincerisque
exemplis ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die nono mensis Octobris, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri quarto, in festo S.
Dionysii Ep. et Mart.
|
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius
|
CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Eugenius Sevi, Proton. Apoost.
*A.A.S., vol. LIX (1967), n.3, pp. 212-214
© Copyright 1966
- Libreria Editrice Vaticana
|