Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GOIANIENSIS ET ALIARUM
(ANNAPOLITANAE - IPAMERIENSIS - ITUMBIARENSIS MIRACEMANAE SUPERIORIS - RUBIATABENSIS)

*

QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS AB ARCHIDIOECESI GOIANIENSI
ATQUE A DIOECESIBUS PORTUS NATIONALIS, GOIASENSI ET URUASSUENSI, NOVAE ECCLESIAE CONDUNTUR, «ANNAPOLITANA», «IPAMERIENSIS», «ITUMBIARENSIS», «MIRACEMANA SUPERIOR»
ET «RUBIATABENSIS» APPELLANDAE.

 

De animorum utilitate quam qui maxime solliciti, ab Apostolica Sede petiverunt venerabiles Fratres provinciae ecclesiasticae Goianiensis Ordinarii Praesules ut certis territoriis separatis ab archidioecesi Goianiensi atque a dioecesibus Portus Nationalis, Goiasensi et Uruassuensi quaedam aliae Sedes ecclesiasticae formarentur, id quidem confisi fore ut copiosiores possent christianis fidelibus exinde provenire fructus. Explorato igitur quid hoc super negotio sentiret venerabilis Frater Sebastianus Baggio, Archiepiscopus titulo Ephesinus et in Brasiliana Republica Apostolicus Nuntius, de sententia venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, qui Sacrae Congregationi Consistoriali sunt praepositi, sequentia decernimus ac iubemus. Ab archidioecesi Goianiensi integrum territorium separamus municipiorum, vulgo Abadiânia, Alexânia, Anápolis, Corumbá, Damolândia, Goianópolis, Luziânia, Nerópolis, Nova Veneza, Ouro Verde, Petrolina, Pirenópolis, Santa Rosa, São Francisco, atque partem territorii municipii vulgo Jaraguá, quae comprehenditur ripa meridionali fluminis vulgo Ribeirão Pindaíba, ripa meridionali fluminis vulgo Córrego Lages, qui in flumen vulgo Das Almas confluit, et parte meridionali lineae, quae utriusque fluminis capita coniungit; ex iisque dioecesim condimus Annapolitanam, cuius Sedes episcopalis in urbe Anapolis dicta ponetur; episcopalis autem magisterii cathedra in curiali templo, ibidem exstante, quod «Senhor Bom Jesus», ut dicunt, est dicatum. Ab eadem archidioecesi Goianiensi territoria municipiorum separamus, quae vulgo cognominantur Anhanguera, Caldas Novas, Campo Alegre, Catalão, Corumbaíba, Cristalina, Cumari, Davinópolis, Goiandira, Ipamerí, Marzagão, Nova Aurora, Orizona, Ouvidor, Palmelo, Pires do Rio, Santa Cruz, Três Ranchos, Urutaí, iisque dioecesim Ipameriensem condimus, cuius episcopalis Sedes urbs Ipamerí dicta, cathedrale vero templum sacra aedes curialis, in eadem urbe exstans atque Spiritui Sancto dicata. Item ab archidioecesi Goianiensi territori a municipiorum separamus, quae appellantur Agua Limpa, Aloândia, Bom Jesus, Buriti Alegre, Crominia, Edéia, Goiatuba, Itumbiara, Joviânia, Mairipotaba, Morrinhos, Panamá, Piracanjuba, Pontalina, iisque dioecesim Itumbiarensem condimus, quae Sedem episcopalem urbem Itumbiara nuncupatam habebit ac tamquam templum cathedrale sacram aedem in eadem urbe exstantem, S. Ritae a Cascia dicatam. A dioecesi autem Portus Nationalis separamus territoria municipiorum vulgo dictorum Colinas do Goiás, Itacajá, Lizarda, Miracema do Norte, Miranorte, Pedro Afonso, Piaca, Tocantinia, Tupirama, Tupiratins, atque iis condimus praelaturam Miracemanam Superiorem, cuius fines iidem erunt ac municipiorum quae descripsimus; episcopalis Sedes, urbs quam Miracema do Norte appellant; praelaticium templum, sacra aedes Deo dicata in honorem S. Teresiae a Iesu Infante. A dioecesi tandem Goiasensi territoria municipiorum separamus, appellata vulgo Aruanã, Crixás, Mozarlândia, Rubiataba, atque partem territorii municipii Goias, quae attenditur a septemtrionali ripa fluminis Ferreiro usque ad eius caput apud fines municipii Itapuranga; a dioecesi autem Uruassuensi, territorium municipii Nova America dicti, iisque omnibus praelaturam Rubiatabensem condimus, cuius episcopalis Sedes erit urbs Rubiataba nuncupata; templum pruelaticium, curialis sacra aedes, quae in eadem urbe exstat, B. M. V. vulgo dictae Nossa Senhora da Gloria dicata. Quas dioeceses ac praelaturas suffraganeas facimus metropolitanae Sedi Goianiensi, sic ut earum sacri Praesules sacro Goianiensi Praesuli, tamquam eorum Metropolitae subdimus. Curent novarum dioecesium Episcopi ut Canonicorum collegia condant, post alias tamen Apostolicas receptas Litteras; Consultores dioecesanos interea deligant, ad normam iuris communis. Seminaria etiam exstruantur, gravi scilicet locorum Ordinariorum obligatione, iuxta statutas leges atque peculiaria decreta Sacrae Congregationis de Seminariis; quorum alumni sive ingenio sive animi virtute praestantes Romam mittantur, in Pontificium Collegium Pianum Brasilianum, philosophia atque sacra theologia erudiendi. Mensam episcopalem, quae dicitur, constituent Curiae emolumenta, pecuniae a fidelibus sponte oblatae, dos a civili potestate statuta atque bona, quae conditis Ecclesiis obvenient ad normam canonis 1500 Codicis Iuris Canonici. Ad clerum quod attinet, decernimus ut, Sedibus novis constitutis, ei Ecclesiae sacerdotes ascripti addicantur, in cuius territorio officium vel beneficium habeant; ceteri vero clerici atque seminarii tirones ei, in qua legitimum habeant domicilium. Nec satis. Ab archidioecesi enim Goianiensi separamus integrum territorium municipiorum, sic ut in praesens lege civili terminantur, Jandaia, Palmeira de Goiás, Palminópolis, Paraúna, atque praelaturae S. Ludovici de Montes Belos tribuimus; integrum territorium municipiorum Lagolândia, Padre Bernardo, Rianápolis atque partem territorii municipii Jaguará, quae patet in territorium situm intra septemtrionalem ripam fluminis Ribeirão Pindaíba, septemtrionalem ripam rivi Córrego Lages atque lineam utriusque fluminis capita coniungentem, ac dioecesi Uruassuensi tribuimus; integrum territorium municipii Itaguaru, idque dioecesi Goiasensi adnectimus. A dioecesi Iataiensi partem distrahimus territorii municipii Caiapônia ad ipsam pertinentem illamque tribuimus praelaturae S. Ludovici de Montes Belos, ita ut deinceps totum territorium municipii Caiapônia ad praelaturam S. Ludovici de Montes Belos pertineat. A dioecesi tandem Goiasensi partem separamus municipii Ceres, quae vergit ad eius septemtrionem et occidentem atque sita est inter confluentem fluminis Sào Patricio et rivi appellati vulgo Das Onças et confluentem fluminis Das Almas dicti et rivi Rico, illudque perpetuo dioecesi Uruassuensi adnectimus. Omnia acta et documenta, quae separata territoria respiciunt, ad Curiam dioecesis vel praelaturae cui adnexa sunt quam primum transferantur. Haec quae praescripsimus ut ad effectum adducantur curet venerabilis Frater Sebastianus Baggio, quem diximus, vel sacerdos ab eo delegatus. Qui vero negotium perfecerit congrua documenta exaret ad Sacramque Congregationem Consistorialem mittat, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri quarto, in festo Maternitatis Beatae Mariae Virginis.

IACOBUS A. Card. COPELLO
       S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI 
 
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Eugenius Sevi, Proton. Apoost. 


*A.A.S., vol. LIX (1967), n.5, pp. 323-326

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana