The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TUGUEGARAOANAE
(BAYOMBONGENSIS)
*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS A DIOECESI TUGUEGARAOANA,
NOVA PRAELATURA CONDITUR, «BAYOMBONGENSIS» NOMINE.

 

Patris instar, qui omni mente in ea cogitatione curaque versatur, ut liberi sui omnem commoditatem prosperitatemque vitae habeant, Nos etiam, Petri successor cunctaeque christianae plebis moderator, in hoc omnia Nostra studia, industriam, operam locamus ut sive dispositis quam aptissime Ecclesiarum finibus, sive prudentissimis delectis Praesulibus, christiana gens prospera, aequabili, perpetuaque fortuna uti possit. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Carolus Martini, Archiepiscopus titulo Albaritanus, idemque in Insulis Philippinis Apostolicus Nuntius, postquam venerabilem Fratrem Theodulfum Domingo et Sabugal, Episcopum Tuguegaraoanum, sententiam rogavit, censuerit bene fieri si ibi loci novae territorio huius dioecesis praelatura constitueretur, Nos consilio petito a venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Sacrae Congregationi Consistoriali praepositis, haec quae sequuntur, apostolica potestate decernimus. A dioecesi Tuguegaraoana territorium separamus, quo civilis provincia Nueva Vizcaya constat, quodque terminatur: ad septemtrionem limitibus duarum provinciarum civilium Isabella et Mountain Province; ad orientem, civilis provinciae finibus Quezon; ad occasum duarum civilium provinciarum Mountain Province et Pangasinan; ad meridiem, denique, civilis provinciae Nueva Ecija. Hoc territorio novam praelaturam efficimus, ab urbe vulgo Bayombong, in provincia nempe Nueva Vizcaya sita, Bayombongensem appellandam. In eadem autem hac civitate Praelatus sedem statuet atque domicilium; cathedram vero suae potestatis in templo S. Dominici ponet, adhuc quidem paroeciali, in posterum praelaticio, factis scilicet iustis imibus. Nova Ecclesia suffraganea erit Sedi metropolitanae Novae Segobiae, cuius sacro Praesuli Praelatus Bayombongensis obnoxius erit. Qui, praeterea, operam dabit assiduam ut quam primum Seminarium saltem minus condat ad clerum indigenam formandum, idque gravi praecepto. Cum vero iuvenes eo pervenerint aetatis ut sacrae theologiae atque philosophiae incumbere debeant, ex iis qui fuerint meliores ingenio atque pietate Romam mittantur, in Collegium Seminarium Philippinum. Mensam efficient tum Curiae emolumenta, tum fidelium collationes, tum congrua pars bonorum, si qua sunt, ad normam canonis 1500 C. I. C. De clero statuimus ut, his Litteris ad exitum adductis, Sacerdotes Ecclesiae illi adscribantur in cuius territorio vel beneficium vel officium habeant; ceteri sacerdotes, clerici Seminariique tirones, ei in qua legitimo domicilio degant. Censemus postremo ut acta et documenta sive fideles sive res novae Sedis respicientia, ut primum fieri potest, ad eiusdem Curiam praelaticiam mittantur, religiose custodienda. Ceterum, venerabilem Fratrem Carolum Martini legamus ut haec quae mandavimus exsequatur, vel per se ipse, vel per alium, quem voluerit. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri quarto.

IACOBUS A. Card. COPELLO
       S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI 
 
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Eugenius Sevi, Proton. Apoost. 


*A.A.S., vol. LIX (1967), n.7, pp. 478-479

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 

top