 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SANCTI PAULI IN BRASILIA - CAMPINENSIS
(IUNDIAIENSIS) *
QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS
ARCHIDIOECESIUM S. PAULI IN BRASILIA ET CAMPINENSIS, NOVA CONDITUR DIOECESIS,
NOMINE «IUNDIAIENSIS».
Quantum conferant utilitatis Ecclesiarum nimis territorio patentium
divisiones novarumque dioecesium constitutiones nemo est quin videat; cum
dioecesibus enim sacri etiam multiplicantur populorum Episcopi, qui divino
mandato salutiferam Apostolorum operam in aevum producunt. Perlibenter igitur,
post auditam sententiam sive S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi
Consistoriali praepositorum, sive venerabilis Fratris Sebastiani Baggio,
Archiepiscopi titulo Ephesini et in Brasiliana Republica Apostolici Nuntii,
precibus accedendum esse putavimus venerabilium Fratrum Agnelli S. R. E.
Cardinalis Rossi, Archiepiscopi S. Pauli in Brasilia, atque Pauli Tarsensis
Campos, Archiepiscopi Campinensis, qui, de animorum bono solliciti, a Nobis
petierunt ut quibusdam territoriis suarum Ecclesiarum novam conderemus
dioecesim. Suppleto ideo consensu eorum omnium qui hoc super negotioius aliquod
vel habeant vel se putent habere, sequentia decernimus. Ab archidioecesi S.
Pauli in Brasilia integrum territorium, sic ut in praesens civili lege
terminatur, municipiorum separamus, quae vulgo appellantur Cabreúva, Cajamar,
Campo Limpo, Itu, Itupeva, Jundiaí, Pirapora do Bom Jesus, Santana do Parnaíba,
Salto, Varzea Paulista; ab archidioecesi autem Campinensi, integrum territorium
municipii, quod nuncupant Louveira, ex iisque dioecesim constituimus
Iundiaiensem, iisdem circumscribendam finibus ac territoriorum, quae
descripsimus. Novae dioecesis sedes episcopalis erit in urbe vulgo Jundiaí,
episcopalis vero magisterii cathedra in curiali templo, eadem in urbe exstante,
quod Deo dicatum est in honorem B. M. V. vulgo nuncupatae Nossa Senhora do
Desterro, cui omnia iura sacrarum cathedralium aedium concedimus. Episcopo
scilicet, praeterquam quod congrua iura damus, obligationes imponimus,
residentium Antistitum propria. Iundiaiensis dioecesis suffraganea erit
metropolitanae Sedi S. Pauli in Brasilia, eiusque sacer Praesul Praesuli eiusdem
archidioecesis ad normas iuris canonici obnoxius. Statuimus praeterea ut, usque
dum Canonicorum collegium per alias sub plumbo Litteras non condatur.
Consultores dioecesani eligantur, qui consilio et ope Episcopo assint; ut gravi
obligatione Seminarium condatur, iis pueris accipiendis qui ad sacerdotium Dei
instinctu vocentur, quorum qui pietate atque in genio eminuerint Romam mittantur
in Pontificium Collegium Pianum Brasilianum, philosophia ac sacra theologia
erudiendi; ut, post has Litteras ad effectum adductas, sacerdotes et Seminarii
alumni Ecclesiae illi ascripti censeantur, in cuius territorio officium vel
beneficium habeant, vellegitimum domicilium; ut mensa episcopalis, quae dicitur,
fiat Curiae emolumentis, fidelium sponte oblata pecunia, bonis dioecesi
Iundiaiensi obvenientibus ad normam canonis 1500 Codicis Iuris Canonici; ut acta
et documenta novam dioecesim respicientia a Curiis S. Pauli in Brasilia et
Campinensi ad Iundiaiensem transferantur, in tabulario religiose custodienda.
Haec quae prescripsimus ut ad effectum adducat curet venerabilis Frater
Sebastianus Baggio, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos. Qui autem
negotium perfecerit congrua documenta exaret ad Sacramque Congregationem
Consistorialem mittat, de more signata sigilloque impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis novembris, anno Domini millesimo
nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri quarto.
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Sylvius Romani, Proton. Apoost.
*A.A.S., vol. LIX (1967), n.7, pp. 476-477
© Copyright 1966
- Libreria Editrice Vaticana
|