 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MERAUKENSIS *
IN TERRITORIIS QUAE VULGO IRIAN
OCCIDENTALIS APPELLANTUR
NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA CONDITUR, «MERAUKENSIS» NOMINE.
Pro suscepto universae regendae Ecclesiae munere, ad id assidue mentem
intendimus Nostram ut ea omnia capiamus consilia, incepta ineamus, quae
opportuniora suppeditent latius inter homines Christi legi proferendae subsidia.
Censentibus ideo viris qui Sacrae Congregationi de Propaganda Fide sunt
propositi, novam posse in Irian, quae dicitur, Occidentali, condi provinciam
ecclesiasticam idque ut fieret petentibus laeto animo accedere statuimus,
siquidem catholicas res et ibi locorum optima iam incrementa cepisse cognovimus
et spes est ut maiora etiam in posterum tempus capiant. Hac scilicet in laeta
exspectatione sumus sive ob sacrorum Pastorum atque missionalium sedulitatem
sive ob crescentem in dies annosque eiusdem ipsius regionis sacerdotum cohortem.
Quapropter, sententia hoc super negotio audita venerabilis Fratris Salvatoris
Pappalardo, Archiepiscopi titulo Milesiensis et in Indonesia Apostolici
Pro-Nuntii, suprema Nostra potestate sequentia decernimus. Provinciam
ecclesiasticam Meraukensem ita constituimus, ut Sede ipsa Meraukensi,
antea vicariatu apostolico, tamquam metropolitana constet, cuius cathedrale
templum erit sacra aedes S. Francisco Xaverio sacra; atque Sedibus suffraganeis
Sukarnapuraėnsi, antea vicariatu apostolico, cuius templum cathedrale erit sacra
aedes Christo Regi dicata, atque Manokuariensi, antea praefectura apostolica,
cuius templum cathedrale illud erit, quod est S. Augustino dicatum. Novae
conditae Ecclesiae, quas diximus, iurisdictioni Sacrae Congregationis de
Propaganda Fide obnoxiae esse pergent, de quarum sacris Praesulibus statuimus ut
venerabiles Fratres: Hermannus Tillemans, ab Sede titulo Berissena ad
metropolitanam Meraukensem transferatur; Rudolfus Iosephus Staverman, ab
Ecclesia titulo Mosynopolitana ad cathedralem Sukarnapuraėnsem; Petrus Malachias
van Diepen, hactenus Praefectus Apostolicus Manokuariensis, fiat Episcopus
eiusdem Sedis, post peculiares nempe a Nobis datas Litteras. Ad novas has
Ecclesias quod attinet, omnino normae serventur quae iuxta Iuris Canonici
praescripta earundem sunt propria. Denique quae praescripsimus ut ad effectum
adducantur curet venerabilis Frater Salvator Pappalardo, suetoque more confecta
documenta ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide ille mittat, signata
sigilloque impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quintodecimo mensis novembris, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri quarto.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
GREGORIUS
Card. AGAGIANIAN S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 7, pp. 483-484
© Copyright 1966
- Libreria Editrice Vaticana
|