The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NOVAE GUINEAE ORIENTALIS
ET INSULARUM ADIACENTIUM
*

IN NOVA GUINEA ORIENTALI ET INSULIS ADIACENTIBUS
SACRA HIERARCHIA CONSTITUITUR.

 

Laeta incrementa considerantes et solacii plenum christianae religionis progressum in amplis Oceaniae oris, non solum, in ea re, prophetarum fata impleri deprehendimus de regno Dei, quod est Ecclesia (cf. Ps. 71, 10; Tob. 13, 13), verum etiam in magnam spem ingredimur fore ut christiani fines imperii ita brevi prorogentur, ut nulla sit in ea nobilissima terra aut gens, aut populus, aut natio, in qua Christus, adorandus Dei Filius hominumque Redemptor, non piis cultibus honoretur, non altaria habeat, non salutis aeternae causa ab omnibus ducatur. Quam ob rem, cum venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales Sacrae Congregationi Fidei Propagandae praepositi, audito quidem venerabili Fratre Domenico Enrici, Archiepiscopo titulo Ancusensi atque in Australia, Nova Zelandia atque Oceania Apostolico Delegato, in hac sententia fuissent ut in Nova Guinea Orientali et Insulis adiacentibus sacra Hierarchia constitueretur, Nos, re bene reputata, consilia Purpuratorum Patrum probantes, haec quae sequuntur statuimus atque decernimus. In tota Nova Guinea Orientali et Insulis adiacentibus, seu in territorio civili Papuasiae-Novae Guineae et Protectoratu, quem hodie dicunt, Insularum Salomonicarum, ita sacram Hierarchiam condimus ut tres omnino provinciae ecclesiasticae habeantur, itaque constitutae ut continuo describuntur: Provincia ecclesiastica Portus Moresbiensis, quae constabit: metropolitana Sede Portus Moresbiensis, hactenus Vicariatu apostolico eodem nomine, cuius cathedrale templum Sanctae Mariae sacrum erit ; atque suffraganeis dioecesibus: Bereinitana, adhuc Vicariatu apostolico Insulae Yule, cuius cathedrale templum erit Dominae Nostrae a S. Corde dicatum; Sideiana, adhuc Vicariatu apostolico Samaraiensi, cuius templum cathedrale erit item Dominae Nostrae a S. Corde sacrum; Mendiensi, ante hoc tempus apostolico Vicariatu, cuius templum cathedrale erit Beatae Mariae Virgini Matri Divini Pastoris sacrum; Daruensi, antea Praefectura apostolica, cuius templum cathedrale erit Sancto Ludovico M. de Grignion Montfort sacrum. Provincia ecclesiastica Madangana, quae constabit: metropolitana ipsa Sede Madangana, quae fuit antehac Vicariatus apostolicus Portus Alexii, cuiusque templum cathedrale erit Sancto Spiritui dicatum; atque suffraganeis dioecesibus: Ueuakensi, antehac Vicariatu apostolico, cuius cathedrale templum erit D. N. Iesu Christo Regi dicatum: Aitapensi, antehac Vicariatu apostolico, cuius templnm cathedrale erit Sanctae Annae, B. M. V. Matri, dicatum; Montis Hagensis, antehac Vicariatu apostolico, cuius cathedrale templum erit SS. Trinitati dicatum; Gorokana, antehac Vicariatu apostolico, cuius cathedrale templum erit B. M. V. Auxilio Christianorum dicatum; Uanimitana, antehac Praefectura apostolica, cuius erit cathedrale templnm SS. Cruci dicatum; tandem dioecesi LaŽnsi; antehac Vicariatu apostolico, cuius cathedrale templum erit Immaculatae Conceptioni B. M. V. dicatum. Provincia ecclesiastica Rabaulensis, quae constabit: metropolitana Sede eiusdem nominis, quae fuit adhuc Vicariatus apostolicus, cuiusque cathedrale templum Sancto Francisco Xaverio consecrabitur; atque suffraganeis dioecesibus: Kaviengensi, quae fuit adhuc Vicariatus apostolicus, cuiusque templum cathedrale Dominae Nostrae a S. Corde consecrabitur; Buganvillensi, quae fuit adhuc Vicariatus apostolicus Insularum Salomonicarum Septemtrionalium, cuiusque templum cathedrale erit Sancto MichaŽli Archangelo consecratum; Ghizotana, quae fuit adhuc Vicariatus apostolicus Insularum Salomonicarum Occidentalium, cuiusque cathedrale templum Sancto Petro apostolo consecrabitur; Honiarana, quae fuit adhuc Vicariatus apostolicus Insularum Salomonicarum Meridionalium, cuiusque templum cathedrale SS. Cruci consecrabitur. Omnes dioeceses, quas numeravimus, Sacrae Congregationi Fidei Propagandae obnoxiae esse pergent, easque gubernandas concredimus venerabilibus Fratribus qui sequuntur, quos nempe a Sedibus titularibus ad residentes transferimus, secundum ordinem gradus et vetustatis, scilicet: Adolfum Alexandrum Noser, ab Ecclesia titulo Hierpinianensi ad metropolitanam Sedem Madanganam; Vergilium Copas, ab Ecclesia titulo Bennefensi, ad Sedem metropolitanam Portus Moresbiensis; Ioannem Hoehne, ab Ecclesia titulo Urimensi, ad Sedem metropolitanam Rabaulensem; Leonem Arkfeld, ab Ecclesia Bucellensi, ad Sedem Ueuakensem; Ioannem Doyle, ab Ecclesia titulo Onuphitana, ad Sedem Sideianam; Ioannem Doggett, ab Ecclesia titulo Mundinitzensi, ad Sedem Aitapensem; Alfredum Matthaeum Stemper, ab Ecclesia titulo Eleutheropolitana in Palaestina, ad Sedem Kaviengensem; Danielem Villelmum Stuyvenberg, ab Ecclesia titulo Dionysiensi, ad Sedem Honiaranam; Georgium Elmer Bernarding, ab Ecclesia titulo Belabitenensi, ad Sedem Montis Hagensis; Ioannem Crawford, ab Ecclesia titulo Caffena, ad Sedem Ghizotanam; Leonem Lemay, ab Ecclesia titulo Agbiensi, ad Sedem Buganvillensem; Eugenium Klein, ab Ecclesia titulo Echinensi, ad Sedem Bereinitanam; Firminum Schmidt, ab Ecclesia titulo Conanensi, ad Sedem Mendiensem. Ad Canonicorum autem collegium quod attinet, quod in unaquaque dioecesi condi debet, ad Seminaria, ad mensam episcopalem, quae dicitur, ad iura cleri et populi, ea serventur ad amussim, quae Codex Iuris Canonici statuit. Ceterum has Litteras Nostras venerabilis Frater Dominicus Enrici, quem diximus, exsequi curet, vel quem ipse delegaverit. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo quinto mensis novembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri quarto.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

 GREGORIUS Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 7, pp. 480-482

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 

top