 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
LIPENSIS
(S. PAULI IN
INSULIS PHILIPPINIS) *
QUIBUSDAM TERRITORIIS
E DIOECESI LIPENSI DETRACTIS,
NOVA CONDITUR DIOECESIS, NOMINE «S. PAULI IN INSULIS PHILIPPINIS».
Ecclesiarum per ampla territoria dividi quandoque oportere ex iisque novas
constitui dioeceses nemo est quin opportunum ducat: huiusmodi enim divisione
aptius fidelium necessitatibus subveniri potest. Quod quidem agere cum in more
sit Apostolicae Sedis, cumque venerabilis Frater Carolus Martini, Archiepiscopus
titulo Abaritanus idemque in Insulis Philippinis Apostolicus Nuntius, post
sententiam auditam Coetus Episcoporum Philippinarum Insularum in primisque
venerabilis Fratris Alexandri Olalia, Episcopi Lipensis, a Nobis petierit ut
quibusdam Lipensis dioecesis partibus nova excitaretur dioecesis, precibus Nos
accedendum esse reputantes, sequentia decernimus, de more consilio antea petito
a venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Sacrae Congregationi
Consistoriali praepositis. A dioecesi Lipensi totum territorium seiungimus, quod
in praesens ad vulgo San Pablo City pertinet, itemque territorium, quod civilem
provinciam vulgo Laguna constituit atque his limitibus terminatur: ad
septemtrionem videlicet finibus civilis provinciae Rizal; ad orientem solem,
civilis provinciae Quezon; ad meridiem, civilis provinciae Batangas; ad solis
occasum, civilis provinciae Cavite, iisdemque novam dioecesim constituimus, ab
urbe vulgo San Pablo Sancti Pauli in Insulis Philippinis cognominandam.
Novae huius dioecesis sedes episcopalis in eadem urbe San Pablo erit,
episcopalis vero magisterii cathedra in curiali sacra aede, quae in eadem urbe
exstat atque Sancto Paulo Eremitae est dicata. Hoc scilicet templum privilegia
omnia habebit, quae cathedralium propria sunt; Episcopus vero, praeterquam quod
iustis iuribus fruetur, obligationibus etiam tenebitur ex iure canonico
profluentibus. Eadem praeterea Sancti Pauli dioecesis snffraganea erit
metropolitanae Sedi Manilensi; itemque eius Episcopus ad normam iuris subdetur
Archiepiscopo Metropolitae Manilensi. Mandamus etiam ut, graviter onerata
Episcopi conscientia, quam primum Seminarium struatur, iis pueris accipiendis
atque efformandis, qui Dei instinctu ad sacerdotium vocentur. Quorum, cum
adoleverint, qui ingenio atque animi virtutibus praepolleant, Romam mittantur,
in Pontificium Collegium Seminarium Philippinum, philosophicis ac theologicis
disciplinis imbuendi. Conditae dioecesis mensa episcopalis fiet Curiae
emolumentis, fidelium pecunia sponte oblata atque bonis, quae ad normam canonis
1500 Codicis Iuris Canonici ad novam Sedem pertinent. Quod Canonicorum collegium
spectat, decernimus ut, quoadusque condi illud nequeat, Consultores dioecesani
eligantur, qui Episcopo consilio et auxilio assint. De clero sic statuimus ut,
his Litteris ad effectum adductis, sacerdotes dioecesi illi censeantur addicti,
in cuius territorio beneficium vel officium habeant; ceteri autem sacerdotes,
clerici Seminariique tirones ei, in qua legitimo domicilio degant. Acta et
documenta quae Sancti Pauli dioecesim spectant, ad eius Curiam a Curia Linensi
transferantur, in tabulario religiose custodienda. Haec denique quae
praescripsimus sueto more venerabilis Frater Carolus Martini, quem diximus, ad
effectum deducat, vel aliquis ab eo delegatus sacerdos. Effecti vero negotii
congrua documenta ad Sacram Congregationem Consistorialem mittantur, signata
sigilloque impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodetricesimo mensis Novembris, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri quarto.
Pro S.
R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus
|
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 8, pp. 531-532
© Copyright 1966
- Libreria Editrice Vaticana
|