Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PRAEGRAVES SUPREMI PONTIFICATUS

*

PASTORALIS VISITATIO APOSTOLICA IN URBE INDICITUR.

 

Praegraves supremi Pontificatus sollicitudines, quae Nos iubent ad universae Ecclesiae utilitates sine ulla intermissione animum advertere, nullo modo minuunt curas cogitationesque Nostras erga Romanam Dioecesim; quae, contra, quo propior Nobis dominici gregis pars est, eo priora ac potiora Nostri pastoralis muneris sibi vindicat officia. Revera spiritualis procuratio huius almae Urbis, quae catholicae unitatis veluti centrum constituta est, tale ac tanti momenti est negotium, ut quidquid ad Romani populi profectum confert, in ipsius Summi Pontificatus bonum et ornamentum redundet.

Quae necessitas Romanae Dioecesis bono consulendi, si alias umquam, hodie maxime urget, cum cernimus magis magisque arduum fieri pastorale munus, ob celerrimam amplificationem atque ingens civium incrementum, quae Urbs postremis hisce decenniis adepta est. Idque effecit ut mutatis rerum condicionibus auctisque spiritualibus Romae necessitatibus aucta pariter responderent incepta et opera, quibus proximi Decessores Nostri religiosam curam Romani populi in tuto ponere studuerunt. Quorum in numero coeptorum sane collocanda est prima Romana Synodus, a Decessore Nostro fel. rec. Ioanne XXIII, anno MCMLX, peracta.

Ad praesens autem tempus quod attinet, nemo non videt celebrationem Concilii Oecumenici Vaticani II novam eamque summi ponderis esse causam, cura Nobis peculiares sollicitudines erga Romanam Dioecesim adhibeantur. Etenim fuisse Romam universalis huius Synodi dignissimam sedem, id profecto non eiusmodi eventus censendus est, qui, aureis litteris in eius fastos relatus, iam ad praeteritum tempus pertineat; immo e diverso, quod novum Urbi decus addidit, idipsum ei nova peperit officia. Scilicet, quo tempore ubique terrarum catholicae Ecclesiae filii exsequendis Concilii Oecumenici normis alacrem dant operam, prorsus necesse est, ut exemplo praeeat Roma, quae, cum Nostra sit Dioecesis, idcirco in Ecclesia tamquam lucerna ardens refulgere debet, eademque extolli tamquam civitas supra montem posita, in quam omnes intueantur. Nam — Romae filios ipsis Decessoris Nostri s. m. Leonis Magni verbis alloquimur — licet omnem Ecclesiam, quae in toto est orbe terrarum, cunctis oporteat fiorere virtutibus, vos tamen praecipue inter ceteros populos decet meritis pietatis excellere, quo sin ipsa apostolicae petrae arce solidatos, et Dominus Noster Iesus Christus cum omnibus redemit, et Beatus Apostolus Petrus prae omnibus erudivit (1).

Fatendum sane est, Romam hisce votis et expectationi apprime respondisse, ut luculenter testantur haud pauca incepta et opera, quae hac de causa sive a clero sive a laicis hominibus laudabili nisu laudabilique consilio suscepta sunt. Qua de re iis qui rem religiosam Nostra auctoritate Romae gerunt, quorumque sedulae industriae haec praesertim debentur, placet grati animi Nostri sensus aperte significare.

Ut autem haec omnia aptiore efficacioreque ratione ordinentur atque adeo uberiores fructus progignant, Nobis visum est id renovare, quod Decessores Nostri opportuno tempore fecerunt. Consilium nempe inivimus Pastoralis Visitationis in hac alma Urbe, pro episcopali munere Nostro, suscipiendae. Eamque, postquam Sancti Spiritus lumen et gratiam supplicibus invocavimus precibus, ad maiorem Dei gloriam et ad catholicae fidei emolumentum, hisce Litteris indicimus. Quae quidem Visitatio a Nobismetipsis in Patriarchali Archibasilica Lateranensi, Nostra Cathedrali aede, incohabitur; eademque, cum a Concilio Oecumenico Vaticano II, quod pastoralem indolem prae se tulit, auspicium sumat, potissimum eo spectabit, ut universa Romanae Dioecesis pastoralis actio, per firmiorem aptioremque omnium apostolicarum virium conexionem, salutare capiat incrementum.

Hanc Visitationem Nos ipsi pergere magnopere cuperemus; at quoniam gravibus multiplicibusque Apostolici muneris curis id facere prohibemur, Decessorum Nostrorum exempla secuti, Venerabili Fratri Nostro Aloisio S. R. E. Card. Traglia, Nostro in Urbe Vicario, hoc tanti momenti opus committere statuimus; quem proinde eligimus ac delegamus, ut eandem Visitationem Nostro nomine Nostraque auctoritate peragat eique praesit; idemque in hoc sustinendo munere adiuvabitur, praeterquam a Venerabili Fratre Rectore Cunial, Archiepiscopo tit. Soteropolitano atque in Urbe Vicesgerente, etiam ab Episcopis Auxiliaribus, qui singulis regionibus, in quas Romanae Dioecesis territorium dividitur, praepositi sunt.

Praeterea eidem Nostro in Urbe Cardinali Vicario potestatem facimus sibi adiutores adsciscendi aliquot alios etiam Antistites seu Praelatos, aliosque e clero saeculari vel regulari sacerdotes, doctrina rerumque usu praestantes, quibuscum, tamquam ab se delegatis, eas omnes facultates, tam per modum actus quam habitualiter, communicare queat, quas Apostolicis Litteris in forma Brevis largituri sumus.

Quae vero, in tanto opere peragendo, maioris ponderis res occurrerint, has volumus ad Nosmetipsos proxime referri, ut ea decernere possimus, quae magis expedire in Domino iudicaverimus.

Omnino patet, haec omnia tunc tantum prospere eventura esse, si Romanus clerus et populus huiusmodi inceptum ad se ipsos quam maxime pertinere censeant; quare dilectissimos Romae fideles summopere adhortamur, ut animum ad illudo celebrandum convenienter disponant, ad eiusque felicem exitum, pro sua quisque condicione, studiose allaborent.

Quoniam autem neque qui plantat, neque qui rigat est aliquid, sed, qui incrementum dat, Deus (2), cupimus ut ad supernam impetrandam gratiarum copiam publicae habeantur in patriarchalibus Basilicis aliisque templis supplicationes, prout ab eodem Venerabili Fratre Nostro in Urbe Vicario opportuno tempore statutum erit.

Divinus Redemptor noster, exoratus a Beatissima Genetrice sua Maria, quae Salus populi Romani nuncupatur et colitur, a SS. Apostolis Petro et Paulo, a ceterisque almae huius Urbis Patronis, vota Nostra ac preces benignissime excipiat; ita quidem, ut coram universo terrarum orbe Roma novo fulgeat sanctitatis splendore, non solum ob catholicae veritatis Cathedram, quam Deus in ea constituit, sed etiam ob optimum exemplum sui populi, ob eiusque christianam fidem, quam S. Paulus Apostolus tantopere dilaudavit (3).

Datum Romae, apud S. Petrum, die VIII mensis februarii, feria IV Cinerum, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.

PAULUS PP. VI


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 2, pp. 124-126

(1) Serm. III, 14: PL 54, 147-148.

(2) 1 Cor. 3, 7.

(3) Cfr. Rom. 1, 8.

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana