*
DISTRACTIS NONNULLIS TERRITORIIS A SEDE
BANGKOKENSI,
NOVA QUAEDAM DIOECESIS CONDITUR, «NAKHORNSAVANENSIS» NOMINE.
Officii Nostri conscientia acti, quod in beatissimi Petri similitudinem
suscepimus sancteque tueri cupimus, omnia Nostra consilia, et labores, et
industriam in eo collocari atque poni studemus, ut sancto Christi gregi quam
commode provideamus: cui si industriae subsidia atque instrumenta virtutum
congruentia comparentur, et ad aeternae tranquillitatis oras erit iter inter
pericula tutius, et de hostibus victoria praeclarior. Quam ob rem, cum Sacrae
Congregationi Christiano Nomini Propagando visum sit in Thailandiae natione
nobilissima novam constituere dioecesim, atque venerabilis Frater Angelus
Pedroni, Archiepiscopus titulo Novicensis et in ea terra, in regione Laosiensi
et Paeninsula Malacensi Apostolicus Delegatus, hac de re secundam tulerit
sententiam, Nos sequentia statuimus atque iubemus. Integrum territorium, quod
circumscriptiones civiles vulgo Tak, Sukkotai, Phitsanulok, Kamphenghet, Pichit,
Pechabum, Nakhorn-Sawan, Uthaithani, Chainat, Singbury, Lopbury, et Sarabury
cognominatas complectitur, ab archidioecesi Bangkokensi detrahimus, idque in
dioecesis formam redigimus, quae Nakhornsavanensis appellabitur, quaeque
archidioecesi Bangkokensi tamquam metropolitanae Sedi suffraganea subicietur.
Cuius sane Ecclesiae sedes atque caput in civitate ipsa Nakhorn-Sawan ponetur,
cathedra vero episcopalis dignitatis atque auctoritatis in templo Sanctae Annae
dicato, factis scilicet iuribus et privilegiis cathedralium templorum propriis.
Concedimus autem ut dum Canonicorum collegium condatur, in dioecesi
Nakhornsavanensi Consultores dioecesani deligantur, qui consilio atque opera
Episcopo assint. Cetera vero, quae ad novae dioecesis constitutionem et vitam
pertinent, legibus Iuris Canonici omnino regantur. Ultimum decernimus ut has
Litteras Nostras venerabilis Frater Angelus Pedroni, cuius mentionem iniecimus,
ad exitum adducendas curet, vel quem ipse delegaverit, datis scilicet
facultatibus. Qui vero rem perfecerit, is documenta exarari studeat, quorum
sincera exempla ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittat. Quod si
fiat ut tempore exsecutionis alius eidem Delegationi praesit, hic mandata Nostra
haec faciat.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die nono mensis Februarii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.
Pro S.
R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
GREGORIUS
Card. AGAGIANIAN S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Sylvius Romani,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 8, pp. 533-534
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana