 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CAËTITENSI
(LIBERATIONIS MARIANAE)*
E DIOECESI CAËTITENSI QUAEDAM TERRITORIA DETRAHUNTUR,
QUIBUS NOVA DIOECESIS CONSTITUITUR, «LIBERATIONIS MARIANAE» NOMINE.
Qui
divina liberalitate in beati Petri apostoli locum eam ob unam causam successimus
ut tanti muneris conscientia tum periculis omne genus vigilantia Nostra gregem
arceremus, tum ut quod ei prodesse intellegeremus id commodo christianae rei
publicae assequi anniteremur, hoc profecto
nulla aptiore ratione obtineri posse
censemus, quam per accommodam dioecesium dispositionem, pro locorum scilicet,
aetatum, necessitatum populorum condicione. Quam ob rem, cum venerabilis Frater
Iosephus Petrus Costa, sacer Caëtitensis Antistes, ab hac Apostolica Sede
poposcerit ut e sua Ecclesia nova conderetur dioecesis, partito territorio, quo
constat, Nos venerabili Fratre Sebastiano Baggio, Archiepiscopo titulo
Ephesino eodemque in Brasilia Apostolico Nuntio, in consilium adhibito, atque
venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Sacrae Congregationi
Consistoriali praepositis sententia rogatis, haec quae sequuntur decernimus. A
dioecesi Caëtitensi municipia separamus, ut sunt lege civili limitata, quae
sequuntur: Abaíra, Água Quente, Barra da Estiva, Boninal, Contendas do
Sincorá, Dom Basilío, Ibicoara, Ibitiara, Ibipitanga, Iramaia, Ituaçu, Jussiapé,
Livramento de Nossa Senhora, Mucugê, Paramirim, Piatã, Rio de Contas, Rio do
Pires, Tanhaçu, quibus novam dioecesim fundamus, Liberationis Marianae
appellandam. Cuius sane praecipuam urbem atque Episcopi domicilium eum locum
statuimus, qui cognominatur Livramento de Nossa Senhora; templum cathedrale,
illud, quod B. M. V. dicatum est atque populari lingua Nossa Senhora do
Livramento appellatur. Novam Ecclesiam suffraganeam facimus archidioecesi S.
Salvatoris in Brasilia, cuius Metropolitae etiam Episcopus Liberationis Marianae obnoxius erit. Canonicorum collegium condatur. Interea tamen sacer
Praesul Consultores dioecesanos eligat, qui sibi assint consilio, ope. Ad mensam
episcopalem quod attinet, sic disponimus ut sive Curiae emolumentis efficiatur,
sive christiani populi collationibus, sive bonis, si qua sunt, pro rata parte,
quae adhuc ad dioecesim Caetitensem pertinuerunt. Curet etiam Episcopus, cui
dioecesis curanda committetur, ut Seminarium struat pueris excipiendis ad
sacerdotium vocatis; regimen autem huius ad normas iuris communis temperetur
iuxtaque leges peculiares Sacrae Congregationis de Seminariis et Studiorum
Universitatibus, ratione habita decreti Concilii Vaticani II «Optatam totius». Cum vero iuvenes adoleverint, qui optimi fuerint Romam mittantur, ut ibi in
Collegio Piano Brasiliano studiis sacrae Theologiae ac Philosophiae operam
dent assiduam. Constituta nova dioecesi, sacerdotes atque ii omnes qui in
eius finibus beneficium vel officium habeant, eidem addicantur tamquam proprius
clerus; ceteri clerici atque Seminarii tirones, ei, in qua legitimo domicilio
habitent. Acta denique et documenta quae modo conditam Ecclesiam respiciant,
ad eius Curiam episcopalem mittantur, religiose custodienda. Ceterum haec quae
iussimus venerabilis Frater Sebastianus Baggio ad exitum adducet, vel quem ipse
delegaverit; re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram
Congregationem Consistorialem cito mittantur.
Hanc vero
Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut
quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque
igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis
generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus
omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel
corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive
typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo et vicesimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus
Nostri quarto.
Pro S.
R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus
|
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 8, pp. 534-536
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana
|