 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
LUANDENSIS
(CARMONENSIS-SOTEROPOLITANAE) *
DISTRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS EX ARCHIDIOECESI LUANDENSI,
NOVA EFFICITUR DIOECESIS, NOMINE «CARMONENSIS-SOTEROPOLITANA».
Apostolico officio, quod Nobis divinitus commissum est, perquam
diligenter fungi studentes, in id peculiari sedulitate incumbimus quandoque
ut, ad aptius fidelium necessitatibus consulendum, novas in Ecclesia dioeceses
constituamus. Qua de re, quoniam venerabilis Frater Maximilianus de
Fustenberg, Archiepiscopus titulo Paltenus et in Lusitania Apostolicus
Nuntius, censuit posse in
Angola provincia novam ecclesiasticam
circumscriptionem condi idque, iuxta sollemnes conventiones inter Sanctam
Sedem et Lusitanam Rempublicam die septimo mensis maii anno millesimo
nongentesimo quadragesimo initas et die primo mensis iunii eiusdem anni ratas
habitas, ut fieret ab Apostolica Sede enixe petiit, precibus Nos, post auditum
hoc super negotio venerabilem Fratrem Emmanuelem Nunes Gabriel, Archiepiscopum
Luandensem, cuius idem negotium intererat, accedendum esse putavimus atque
suprema potestate Nostra sequentia decernimus. A territorio arcbidioecesis
Luandensis integros districtus civiles distrahimus, qui vulgo Uije et Zaire
appellantur, iisque novam dioecesim condimus, Carmonensem-Soteropolitanam
appellandam iisdemque finibus circumscribendam ac districtus, quos diximus.
Constitutae dioecesis sedes in urbe vulgo Carmona erit, episcopalis autem
magisterii cathedra, in templo eadem in urbe exstante, Deo dicato in honorem
Beatae Mariae Virginis Immaculatae, quod ad cathedralis gradum attollimus, congruis iuribus concessis. Episcopo autem, praeterquam quod iusta privilegia
damus, officia etiam imponimus, legibus canonicis praescripta. Decernimus
praeterea ut Ecclesia Carmonensis-Soteropolitana suffraganea sit Luandensi
metropolitanae Sedi; itemque ut eius dioecesis Episcopus Luandensi Metropolitae
ad normam iuris canonici subdatur. Ad Canonicorum collegium quod attinet
statuimus ut, quoadusque id condi non possit, Consultores dioecesani deligantur,
a munere scilicet cessaturi Canonicis constitutis. Mensa episcopalis, quae
dicitur, fiet dote a civili potestate danda, Curiae emolumentis, fidelium
pecuniis sponte datis eorumque bonorum parte, quae novae Sedi obveniet iuxta
canonem 1500 Codicis Iuris Canonici. Quod ad clerum attinet praecipimus ut,
his Litteris ad effectum adductis, sacerdotes ei Ecclesiae addicantur in cuius
territorio beneficium vel officium habeant; ceteri autem clerici Seminariique
tirones ei, in qua legitimum domicilium habeant. De struendo insuper Seminario
alumnorumque formatione et educatione serventur praescripta iuris communis, prae
oculis etiam habitis normis decreti Concilii Vaticani II «Optatam totius» atque
peculiaribus regulis Sacrae Congregationis de Seminariis Studiorumque
Universitatibus. Ad regimen denique dioecesis quod spectat, cleri et populi
iura, electionem Vicarii Capitularis, sede vacante, aliaque huiusmodi
adamussim serventur praescripta Codicis Iuris Canonici. Acta et documenta, dioecesim Carmonensem-Soteropolitanam respicientia, ab archiepiscopali Luandensi Curia ad novae
Ecclesiae Curiam transferantur, in tabulario religiose custodienda. Haec omnia
quae praescripsimus ut ad effectum adducantur curet venerabilis Frater
Maximilianus de Furstenberg, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos. Qui
vero negotium perfecerit congrua documenta, de more signata sigilloque impressa,
ad Sacram Congregationem Consistorialem mittat quam primum potuerit.
Hanc vero
Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut
quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque
igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis
generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus
omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel
corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive
typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quartodecimo mensis Martii, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.
Pro S.
R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus
|
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 8, pp. 536-538
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana
|