 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SURIGENSIS
(BUTUANENSIS)*
DETRACTIS QUIBUSDAM REGIONIBUS A
DIOECESI SURIGENSI,
ALIA DIOECESIS CONDITUR, NOMINE «BUTUANENSIS».
Eodem officio fungentes ac beatissimus Petrus «Columna et firmamentum
veritatis» (1 Tim. 3, 15), eodem etiam amore atque studio moti erga
christianum gregem, quem pascendum suscepimus, quae bona, quae sancta, quae
utilia eidem fore intellexerimus, haec omni ope et sollicitudine procurare
annitimur: est enim, si Augustino credimus (cf. In Ioan. 21, 15-17),
certum amoris documentum pascere dominicnm gregem. Oum ergo petiisset
venerabilis Frater Carolus Van den Ouwelant, Episcopus Surigensis, probante
Coetu Episcoporum Insularum Philippinarum, seu Conferentia Episcopali, ut e
territorio suae dioecesis alia constitueretur dioecesis, Nos Venerabilibus
Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus sententiam rogatis, qui Sacrae
Congregationi Consistori ali praesunt, auditoque venerabili Fratre Carolo
Martini, Archiepiscopo titulo Abaritano et in Insulis Philippinis Apostolico
Nuntio, arbitrati consilium tam egregii Praesulis posse haud minima incrementa
rei catholicae afferre, haec statuimus, quae sequuntur. A dioecesi Surigensi
civilem provinciam separamus, quam populari sermone Agusan et Butuan City
appellatur, ex eaque novam dioecesim condimus Butuanensem cognominandam,
scilicet iis finibus terminandam atque provincia Agusan. Sedes novae Ecclesiae
erit urbs Butuan, ibique Episcopus commorabitur; cathedra episcopalis magisterii
in templo S. Iosephi B. M. V. Sponsi ponetur, in eadem civitate, quod dignitate
templi cathedralis potietur. Nova dioecesis Cagayanae Sedi suffraganea erit ;
Episcopus vero, cui obtinget gubernanda, curabit ut Canonicorum collegium
constituat, delectis interea Consultorihus dioecesanis; ut Seminarium struat,
pueris excipiendis, qui ad sacerdotium ah adorando Spiritu vocentur; regimen
autem Seminarii, tironumque educatio, Iuris Canonici normis communibus
temperetur atque regulis Sacrae Congregationis de Seminariis et Studiorum
Universitatibus, ratione habita decreti Concilii Vaticani II «Optatam totius».
Mensam episcopalem efficient: sive Curiae emolumenta, sive fidelium collationes,
sive bona, pro rata parte, quae dioecesi Butuanensi obvenient ad normam canonis
1500 C. I. C. Simul ac nova dioecesis condita fuerit, Sacerdotes ei
circumscriptioni ecclesiasticae addicantur, in qua beneficium vel officium
habeant; ceteri clerici Seminariique tirones, ei in qua legitime degant; horum
autem qui meliores fuerint, opportuno tempore Romam mittantur, ut in Pontificio
Collegio Seminario Philippino sacram Theologiam atque philosophiam addiscant.
Acta denique et documenta conditam dioecesim respicientia, ad eius Curiam
mittantur, religioseque custodiantur. Ceterum, haec omnia venerabilis Frater
Carolus Martini ad exitum adducet vel quem ipse delegaverit; re vero acta,
documenta exarentur, atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem
Consistorialem mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita
quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur,
atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla,
cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem
derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo mensis martii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.
Pro S.
R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus
|
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 16, pp. 1027-1028
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana
|