 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CAACUPENSIS*
PRAELATURA CAACUPENSIS, IN REIPUBLICAE
PARAQUARIANAE FINIBUS,
AD GRADUM DIOECESIS EVEHITUR.
Rerum catholicarum progressus eximius, quem Dei gratia et auxilio Caacupensis
praelatura iam fecit, immo etiam maior qui in posterum praevidetur, causa
praecipua est cur venerabilis Frater Victor Hugo Righi, Archiepiscopus titulo
Biltensis et in Republica Paraquariana Apostolicus Nuntius, de sententia
scilicet eiusdem Sedis sacri Praesulis, a Nobis petierit, ut ea praelatura ad
dioecesis gradum eveheretur. Censentes autem Nos esse iis precibus accedendum,
de suprema Nostra potestate eorumque suppleto consensu, qui hoc super negotio
ius aliquod vel habeant vel se praesumant habere, sequentia decernimus.
Caacupensem praelaturam ad dignitatem dioecesis attollimus, eodem nomine
iisdemque servatis finibus, quam suffraganeam metropolitanae SS.mae Assumptionis
facimus, cuiusque sedes episcopalis in urbe vulgo Caacupé erit, episcopalis vero
magisterii cathedra in templo, adhuc praelaticio, Deo dicato in honorem Beatae
Mariae Virginis sine originali labe conceptae, quod ad cathedralis dignitatem
evehimus, congruis datis iuribus et privilegiis. Episcopo autem, praeterquam
quod iura et privilegia damus, officia et obligationes imponimus, quae sunt
Episcoporum residentium propria. Sic conditae dioecesis primus Episcopus erit
venerabilis Frater Ismael Blas Rolón Silvero, adhuc eiusdem Ecclesiae Praelatus
Ordinarius, prioris episcopalis tituli Furnitani maioris vinculo solutus. Curet
Episcopus ut, quoadusque Canonicorum collegium condi non possit, quod profecto
per alias sub plumbo Litteras fiet, Consultores dioecesanos deligat, ad normam
iuris canonici, a munere quidem cessaturos Canonicis statutis. Decernimus
insuper ut episcopalis mensa, quae dicitur, Curiae emolumentis constituatur,
fidelium pecunia, sponte oblata, iisque bonis, quae hucusque ad Caacupensem
praelaturam pertinuerunt. Ea quae praescripsimus ut ad exitum adducantur curet
venerabilis Frater Victor Hugo Righi, quem diximus, vel ab eo delegatus
sacerdos. Qui vero rem perfecerit, congrua documenta exaranda curet ad Sacramque
Congregationem Consistorialem mittat, de more signata sigilloque impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis martii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.
Pro S.
R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus
|
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 16, pp. 1029-1030
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana
|