 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
DEAARENSIS *
PRAEFECTURA APOSTOLICA DEAARENSIS
AD DIOECESIS DIGNITATEM EXTOLLITUR.
Munus Nostrum, quod divino consilio
accepimus, universam Christi Ecclesiam regendi, ad ea fidelibus cuncta subsidia
suppeditanda impellit, quae ad rerum catholicarum profectum aptius conducant.
Qua de re, putantes haud parum utilitatis consequi ex praefecturae apostolicae
Deaarensis ad dioecesis gradum elatione, sententiam hoc super negotio
accipientes sive Sacrae Congregationis de Propaganda Fide, sive venerabilis
Fratris Iosephi McGeough, Archiepiscopi titulo Bemeseni atque in Africa
Meridionali Apostolici Delegati, sequentia decernimus ac iubemus. Praefecturam
apostolicam Deaarensem ad dioecesis dignitatem attollimus, eodem retento
nomine, iisdem concredendam sodalibus Congregationis Sacerdotum a Sacro Corde
Iesu, qui ei hactenus summa cura, labore atque, Deo favente, uberrimis cum
laborum fructibus consuluerunt. Sic condita dioecesis suffraganea erit
metropolitanae Sedi Civitatis Capitis, atque Sacrae Congregationi de Propaganda
Fide obnoxia esse perget. Eius insuper sedes in urbe statuetur vulgo De Aar
appellata; episcopalis autem magisterii cathedra in sacra aede, eadem in urbe
exstante, Deo dicata in honorem Beatae Mariae Virginis, quam ad gradum
pro-cathedralis evehimus, cum iuribus privilegiisque congruis. Curet Episcopus
ut, ad sibi si oporteat opportuna auxilia consiliave comparanda, Consultores
dioecesanos ad normam iuris canonici deligat, quoadusque scilicet Canonicorum
collegium constitui non possit. Haec quae praescripsimus ut ad exitum
adducantur, curet venerabilis Frater Iosephus McGeough, quem diximus, vel ab eo
delegatus sacerdos. Qui vero negotium perfecerit documenta de more exaranda
studeat atque ad Sacram Congregationem mittat, signata nempe sigilloque
impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita
quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur,
atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla,
cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem
derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tertiodecimo mensis aprilis, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.
Pro S.
R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
GREGORIUS Card. AGAGIANIAN S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Svevi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 16, pp. 1034-1035
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana
|