 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
FARAFANGANENSIS - ARCIS DELPHINI
(IHOSIENSIS) *
NONNULLIS DETRACTIS TERRITORIIS AB ECCLESIIS FARAFANGANENSI
ET ARCIS DELPHINI, NOVA CONDITUR DIOECESIS, «IHOSIENSIS» NOMINE.
Mirifice sane congruit cum vocibus Prophetarum christianae rei condicio in
Madagascaria insula, pronuntiantium fore ut Insulae munera Deo vero offerrent
(cf. Ps. 71, 10) et omnes gentes in altissimi Numinis conspectum
venientes, adorarent (cf. Tob. 13, 13). In ea enim terra nobilissima,
ampla, longinqua, ita sermo Dei cucurrit, itaque clarificatus est, ut iam ille
populus et de christiana veritate late cognosceret, et Deum eiusque Filium
veneraretur, et donis honestissimis altaria ornaret, in quibus omnipotenti
hominum Patri «oblatio munda» offertur (cf. Mal. 1, 11). Cum ergo
christianae fidei intendendae gratia in ea mundi plaga visum sit bene fieri, si
ibi loci nova conderetur dioecesis, Nos sententia audita Sacrae Congregationis
Fidei Propagandae atque Ordinariorum, quorum interesset, item venerabilis
Fratris Felicis Pirozzi, Archiepiscopi titulo Gratianensis atque in Madagascaria
Apostolici Pro-Nuntii, re digna reputatione meditata, haec statuimus atque
decernimus. Subpraefecturas civiles, quas dicunt, Ihosy, Ivohibé et
Midongy-Sud a dioecesi Farafanganensi separamus; subpraefecturam vero
Betroka ab Ecclesia
Arcis Delphini detrahimus; his territoriis novam dioecesim constituimus, quae
Ihosiensis cognominabitur, ab urbe regionis principe. Quam sane Sedi
metropolitanae Fianarantsoaënsi suffraganeam facimus, atque Sacrae Congregationi
Fidei Propagandae obnoxiam. Sedem episcopalem in urbe Ihosy poni statuimus;
cathedram, in templo Sancti Iosephi, in eadem civitate collocari, quod
cathedralis dignitate ornabitur. Canonicorum collegium condatur; si vero id
fieri statim non possit, concedimus Consultores dioecesanos deligi, quibus
Episcopus utatur in negotiis explicandis tamquam consiliariis. Ad cetera quod
attinet, omnia profecto iure canonico temperentur. Ad haec autem quae statuimus
efficienda, venerabilem Fratrem legamus Felicem Pirozzi, vel quem ille
designaverit, factis necessariis facultatibus. Re vero acta, documenta
exarentur, quorum sincera exempla Sacrae Congregationi Christiano Nomini
Propagando cito mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tedio decimo mensis aprilis, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.
Pro S.
R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
GREGORIUS Card. AGAGIANIAN S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Caspar Cantagalli, Protonot. Apost. s. n.
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 16, pp. 1032-1033
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana
|