PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM
DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ATAMBUENSIS
(KUPANGENSIS)
*
NONNULLIS INSULIS A DIOECESI ATAMBUENSI
DETRACTIS,
NOVA DIOECESIS CONDITUR, «KUPANGENSIS» APPELLANDA.
Sanctorum mater atque parens populorum Ecclesia divini Conditoris iussa
«Euntes ergo in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae» (Mc.
16, 15) ita efficere studet, ut nihil praetermittat quod aut christianam fidem
in fidelium animis augere provideatur, aut sanctissimae religioni veri Numinis
propagandae conferat, aut quovis modo censeatur sacrae Christi plebi prodesse;
quae enim caelos novos et terras novas futura sperat, eadem Ecclesia nonnisi per
christianae veritatis splendorem et supernae gratiae fermentum id fieri posse
credit. Quam ob rem, cum Sacrae Congregationi de Propaganda Fide visum esset
novam in Indonesia dioecesim constituere, censuimus aeque fieri si in eam
sententiam discederemus, atque idcirco, re bene reputata, consilioque petito tum
a venerabili Fratre Salvatore Pappalardo, Archiepiscopo titulo Milesiensi atque
in Indonesia Apostolico Pro-Nuntio, tum ab Ordinario cuius res interesset, haec
statuimus. A dioecesi Atambuensi regiones separamus, quas vocant populari lingua
Timor Tenggah et Kupang, atque Insulas Semau, Roti et Sawu, iisque novam
dioecesim condimus, nomine Kupangensem, quam statuimus metropolitanae
Sedi Endehenae suffraganeam fore, atque Sacrae Congregationi Fidei Propagandae
obnoxiam. Huius autem dioecesis caput, urbem vulgo Kupang habere censemus,
templum cathedrale id quod est in eadem civitate praecipuum. Indulgemus etiam
ut, si ad praesens Canonicorum collegium condi nequeat, Consultores dioecesani
eligantur, qui Episcopo assint consilio et opera. Cetera, quae scilicet ad
mensam episcopalem spectant, ad Seminarium, ad Vicarii Capitularis electionem,
Sede vacante, similia, omnino iure canonico regantur. Postremo, novam dioecesim
dilectis filiis e Societate Verbi Divini concredimus regendam atque gubernandam,
certa spe fore ut qui adhuc multo labore atque sudore eam Ecdesiae
circumscriptionem exercuerunt, haud minore cura in posterum colant. Ceterum quae
constituimus venerabilis Frater Salvator Pappalardo, cuius mentionem fecimus, ad
exitum deducet, vel quem ille delegaverit. Re vero acta, documenta exarentur,
eorumque sincerae fidei exempla ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito
mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio decimo mensis aprilis, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.
Pro S.
R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
GREGORIUS Card. AGAGIANIAN S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 16, pp. 1030-1032
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana