 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SOLOLENSIS
(QUICENSIS)*
TERRITORIO DIOECESIS SOLOLENSIS DIVISO,
NOVA QUAEDAM DIOECESIS «QUICENSIS» NOMINE CONDITUR;
PRAETEREA AB ARCHIDIOECESI GUATIMALENSI REGIO CHIMALTENANGO SEPARATUR, QUOD
PERPETUO DIOECESI SOLOLENSI ADDICITUR.
Qui Christi, Dei Filii ac Redemptoris Nostri, consilio et voluntate universae
Ecclesiae praesidemus, ea beati Angustini verba ad Nos praecipue facta semper
existimavimus, esse nempe documentum amoris pascere dominicum gregem (cf. In
Io. 21, 15-17). Quam ob rem, omni mente in ea cogitatione curaque
versamur, ut christiano populo rectae doctrinae optimaeque institutionis
industria Nostra bona paremus, pietateque in Deum pectora omnium imbuamus. Quae
cum ita sint, venerabili Fratri Angelico Melotto Mazzardo, Episcopo Sololensi
concedere volentes, qui, probante Consilio seu Conferentia Episcopali
Guatimalensi, petiit ab hac Apostolica Sede ut diviso territorio suae Ecclesiae,
quod latius pateret, alia dioecesis conderetur, Nos post venerabiles Fratres
Nostros sententiam rogatos S. R. E. Cardinales rebus Consistorialibus
praesidentes, itemque venerabilem Fratrem Brunonem Torpigliani, Archiepiscopum
Mallianensem atque in Republica Guatimalensi Apostolicum Nuntium, haec censemus.
A dioecesi Sololensi territorium detrahimus quod Departamento, ut dicunt,
continetur, El Quiché; quo territorio dioecesim condimus Quicensem
nomine. Item ab archidioecesi Guatimalensi civilem regionem, seu Departamento,
quam populus Chimaltenango cognominat, separamus ac dioecesi Sololensi perpetuo
addimus. Novae Ecclesiae Sedes in urbe erit Santa Cruz del Quiché; cathedrale
templum, quod ibi est S. Helenae Imperatrici dicatum. Dioecesis Quicensis Sedi
metropolitanae Guatimalensi suffraganea subicietur, sic ut eius Episcopus erit
Metropolitae illius Ecclesiae obnoxius. Collegium cathedrale constituatur; quod
si in praesenti impossibile sit, Consultores dioecesani deligantur, qui sacro
Praesuli assint consilio, ope. Mensa, quam dicunt, episcopalis efficietur:
Curiae emolumentis; populi collationibus, bonis, si qua sunt, quae facta
divisione ad normam canonis 1500 C. I. C. novae Ecclesiae cedent. Ad Seminarii
dioecesani structionem puerorumque institutionem quod pertinet, normae ad
amussim serventur quae ius commune statuit, et leges S. Congregationis de
Seminariis atque Studiorum Universitatibus, et Decretum «Optatam totius»
Concilii Vaticani II. Cetera omnia Ius Canonicum temperet. Simul ac autem
constitutio novae dioecesis ad effectum deducta fuerit, Sacerdotes Ecclesiae
illi addicantur, in qua beneficium vel officium habeant; ceteri clerici,
Sacerdotes, Seminariique tirones ei, in qua legitime degant. Acta postremo, quae
ad conditam dioecesim pertineant, vel ad territorium quod Sololensi Ecclesiae
aggregatum est, propriis Curiis episcopalibus transmittantur, ibique summa
religione serventur. Ceterum quae statuimus venerabilis Frater Bruno Torpigliani
exsequatur, vel quem ille delegaverit. Re vero acta, documenta exarentur, quorum
sincera exempla ad S. Congregationem Consistorialem cito mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo septimo mensis aprilis, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.
Pro S.
R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus
|
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 17, pp. 1103-1104
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana
|