 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
LIMANAE
(CALLAĖNSIS) *
DETRACTIS EX ARCHIDIOECESI LIMANA
QUIBUSDAM TERRITORIIS,
NOVA EFFICITUR DIOECESIS, NOMINE «CALLAĖNSIS».
Aptiorem Ecclesiarum dispositionem in animo agitare earumque, si oporteat,
partitionem ad exitum perducere, quo aptius videlicet fidelium necessitatibus
prospiciatur, unum est, nec minoris profecto momenti, officiorum Nostrorum, in
quibus exsequendis studium omne omnemque operam collocamus. Libentissime igitur
concedendum esse censuimus venerabili Fratri Romolo Carboni, Archiepiscopo
titulo Sidoniensi et in Peruviana Republica Apostolico Nuntio, qui, post auditum
venerabilem Fratrem Ioannem S. R. E. Cardinalem Landįzuri Ricketts,
Archiepiscopum Limanum, ab Apostolica Sede petiit ut, diviso archidioecesis
Limanae territorio, nova intra limites civilis regionis vulgo Callao dioecesis
excitaretur; sequentiaque esse decernenda. Ab archidioecesi Limana territoria
urbis Limanae separamus, seu districtus vulgo Callao, Bellavista, La Punta et
Reynoso Carmen de la Legua; insulas praeterea vulgo San Lorenzo, El Fronton,
Cavinzas et Redonda, iisque dioecesim condimus, Callaėnsem appellandam,
cuius hi erunt fines: ad occidentem solem et meridiem, Oceanus Pacificus; ad
orientem solem et septemtrionem, limes in regione Callao ita deseribitur:
initium sumit ex loco «Quadras» triginta et triginta uno viae «Costanera»
appellatae et pergit septemtrionem versus, secundum extremas domus loci
«Maranga» usque ad viam seu «Avenida de la Marina»; hinc orientem versus pergit
ad compitum eiusdem viae et «Avenida Elmer Faucett», quam ad septemtrionem
sequitur usque ad compitum cum «Avenida Venezuela»; hanc orientem versus inde
sequitur usque ad terminum civilis provinciae «Callao» inter «Huanca San Marcos»
et «Ospital Centro Medico Naval», quod novae dioecesi adscribitur; ex hoc
termino limes adversus septemtrionem recta via subit usque ad «Avenida Oscar
Benavides», quam sequitur usque ad terminum provincialem contra «Unidad vicinal
n. 3» positum; hinc limes recto tramite ad septemtrionem vergit usque ad flumen
«Rimac», quod inde occidentem versus sequitur usque ad compitum eiusdem fluminis
et memoratae «Avenida Elmer Faucett», quam inde sequitur usque ad «Avenida El
Emisor»; hinc eandem «Avenida El Emisor» septemtrionem versus sequutus limes
attingit flumen «Chillon», cum quo ad Oceanum Pacificum iter pergit. Conditae
dioecesis sedes episcopalis erit in urbe Callao, episcopalis autem magisterii
cathedra in sacra aede quae eadem in urbe Deo dicata est in honorem Sanctorum
Apostolorum Simonis et Iudae, quae scilicet tamquam templum cathedrale
habebitur, cum iuribus et privilegiis congruis. Episcopo autem, praeter iura et
privilegia, omnia erunt officia et obligationes Episcoporum residentium propria.
Limanae praeterea Sedi metropolitanae suffraganea erit; itemque Episcopus,
eiusdem Ecclesiae Metropolitae suffraganeus, ad normam Iuris Canonici. In nova
dioecesi Canonicorum collegium condi iubemus, iuxta normas per alias Litteras
Apostolieas edendas; interim tamen Consultores dioecesani eligantur, a munere
quidem cessaturi, Canonicis constitutis. Mensa episcopalis, quae dicitur
constabit Curiae emolumentis, fidelium sponte oblatis pecuniis, bonorum denique
parte, quae dioecesi Callaėnsi ad normam canonis 1500 Codicis Iuris Canonici
obvenient. Ad Seminarium quod attinet sacrorumque alumnorum institutionem
communis iuris normae serventur, prae oculis habitis peculiaribus Sacrae
Congregationis de Seminariis legibus atque decreto «Optatam totius» Concilii
Vaticani II. Quod insuper dioecesis regimen spectat, administrationem, Vicarii
Capitularis, sede vacante, electionem aliaque id genus, quae sacri canones
praecipiunt serventur. Simul ac hae Litterae Nostrae ad effectum adductae
fuerint, sacerdotes ei Ecclesiae adscripti maneant, in euius territorio
beneficium vel officium legitime habeant; ceteri autem sacerdotes, clerici
Seminariique tirones ei, in qua legitimo domicilio degant. Acta denique et
documenta novam dioecesim spectantia, clericos videlicet, fideles bonaque
temporalia, a Curia Limana ad Callaėnsem transmittantur, in tabulario religiose
custodienda. Haec quae praescripsimus ad effectum deducat venerabilis Frater
Romulus Carboni, vel ab eo delegatus sacerdos, congruis de more exaratis
documentis, ad Sacram Congregationem Consistorialem quam primum mittendis.
Hanc autem Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus,
contrariis minime obstantibus, etiam speciali mentione dignis.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis aprilis, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.
Pro S.
R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus
|
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 17, pp. 1105-1107
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana
|