PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM
DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BONAĖRENSIS - PLATENSIS
*
DIOECESES AVELLANEDIENSIS ET CLIVI
ZAMOERENSIS,
A IURE METROPOLITANO ARCHIDIOECESIS PLATENSIS SUBTRACTAE, ARCHIDIOECESI
BONAĖRENSI ATTRIBUUNTUR;
ITEM DIOECESES MERCEDENSIS ATQUE NOVEM IULII,
AB HAC SEPARATAE, ILLI SEDI ADDICUNTUR.
Qui divino consilio in summo totius Ecclesiae fastigio idcirco constituti sumus,
ut plus quam ceteri omnes in Christi gregem certa dilectionis documenta daremus,
in id profecto multam curam operamque conferimus, usquequaque, ut non solum
christianorum animos disciplina fidei et religionis egregie instituamus, verum
etiam ut vel in rerum Ecclesiae externarum procuratione nihil diligentiae
praetermittamus. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Humbertus Mozzoni,
Archiepiscopus titulo Sidetanus idemque in Republica Argentina Apostolicus
Nuntius, ab hac beatissima Petri Sede petiisset ut archidioeceses Bonaėrensis
atque Platensis aptius ordinarentur: id enim tum ecclesiasticam disciplinam
corroborare praevideri, tum christianam fidem atque in Christum religionem
censuimus bene posse eius expostulationi concedere, christianorumque commodis in
servire. Quae cum ita sint, re digna reputatione considerata, de sententia
Ordinariorum locorum deque consilio venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E.
Cardinalium Sacrae Congregationis Consistorialis praepositorum, haec decernimus.
Subtractas per has Litteras a iuris dictione Archiepiscopi Metropolitae
Platensis dioeceses Avellanediensem et Clivi Zamoerensis, Archiepiscopi
Bonaėrensis iuris dictioni metropolitanae subicimus; vicissima iuris dictione
huius sacri Praesulis dioeceses Mercedensem atque S. Dominici Novem Iulii
eximimus, easque illi, scilicet Platensi addicimus. Idque in perpetuum. Ceterum
haec quae mandavimus, venerabilis Frater Humbertus Mozzoni ad exitum adducet,
vel quem ille legaverit. Actae vero rei documenta exarentur, quorum sincera
exempla ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita
quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur,
atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla,
cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem
derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis maii, anno Domini millesimo
nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.
Pro S.
R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus
|
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 17, pp. 1107-1108
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana