The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LEODIENSIS
(HASSELETENSIS)
*

IN BELGICA NATIONE NOVA DIOECESIS CONSTITUITUR,
«HASSELETENSIS» NOMINE.

 

Qui christianorum coetui, sic ut beatissimus Petrus, Princeps duodecim Apostolorum, Dei consilio praesumus, omnibus nervis ac viribus, omni ope ac industria contendimus ut non solum ipsi creditum gregem caelestibus disciplinis erudiamus, pietate imbuamus, in quo, si beato Augustino auctoritatem tribuimus, est documentum amoris in Deum certum (cf. In Io. 21, 15-17), verum etiam ut quicquid sanctissimo Dei populo prodesse cognoverimus, id et assequi, et officere, et procurare in eiusdem utilitatem studeamus, Quam ob rem, cum venerabilis Frater Episcopus Leodiensis, Coetu Episcoporum Belgicorum sententiam rogato, petierit ut, divisa sua dioecesi, non conderetur, Nos, audito venerabili Fratre Sylvio Oddi, Archiepiscopo titulo Mesembriano atque in Belgio Apostolico Nuntio, haec quae sequuntur decernimus atque iubemus. A dioecesi Leodiensi civilem provinciam separamus, quam populari lingua Limbourg cognominant, qua dioecesim condimus, Hasseletensem appellandam, quae terminabitur: ad septemtrionem et orientem solem, regno Hollandiae, ad meridiem, chivili provincia Leodiensi, ad occasum, civilium provinciarum limitibus Antverpiensis et Brabantiae. Sedem episcopalem in urbe Hasseleto ponimus; cathedram in templo Sancti Quintini statui decernimus, in eadem urbe, factis debitis iuribus et honoribus. Constitutam Ecclesiam suffraganeam facimus Sedi Metropolitanae Melchliniensi-Bruxellensi, item eius Episcopum, eidem Archiepiscopo. Canonicorum collegium in nova dioecesi condatur; interim, loco Canonicorum Consultores dioecesani deligantur, qui sacro Praesuli suo consilio et opera assint. Mensam episcopalem constituent: Curiae emolumenta, fidelium collationes, dos a civili auctoritate danda, atque congrua pars bonorum Ecclesiae Leodiensis, ad normam canonis 1500 C. I. C. Ad Seminarii dioecesani constitutionem et regimen, serventur leges Sacrae Congregationis de Seminariis atque Studiorum Universitatibus, praeter iuris communis, atque decretum Concilii Vaticani II «Optatam totius». Cum vero iuvenes adoleverint, meliores Romam mittantur, in Pontificium Collegium Belgicum, ubi philosophicis atque theologicis disciplinis imbuantur. Praeterea, ab eadem dioecesi Leodiensi civilem regionem, seu Canton, detrahimus, quem Landen vocant, eumque perpetuo archidioecesi Mechliniensi-Bruxellensi attribuimus. Sacerdotum dioecesanorum partitionem Episcopi, quorum res interest, accurate perpensis necessitatibus dioecesium de quibus agitur, communi consilio vel in posterum perficient. Acta denique et documenta novam dioecesim vel territorium Landen respicientia, ad proprias Curias episcopales mittantur, ibique religiose serventur. Quae per has Litteras iussimus, venerabilis Frater Sylvius Oddi ad exitum adduci curabit, vel quem ille legaverit. Re vero acta, documenta scribantur, adque Sacram Congregationem Consistorialem sinceris exemplis cito mittantur.

Hanc autem Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus, contrariis minime obstantibus, etiam speciali mentione dignis.

Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et tricesimo mensis maii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.

     Pro S. R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 17, pp. 1109-1110

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 

top