Hac nostra aetate auctis fere in immensum negotiis quae huic Apostolicae Sedi
gerenda sunt, iisque cotidie mole gliscentibus, cum visum sit numerum etiam
Patrum Cardinalium augere, quibus incertis in rebus, in ambiguis, in obscuris
Romani Pontifices aut utantur amicis et consiliariis, aut, si dioecesium
gubernationem illi susceperunt, voluntatum, laborum, sollicitudinum suarum
socios coniunctissimos habeant, hanc ob causam etiam Tituli numero augeantur
oportet, qui Purpuratis Patribus attribui solent. Sunt autem hi templa opere
nobilissima, religione sanctissima in Urbe exstantia. Quibus profecto, in hac
rerum necessitate, egregium S. Mariae de Mercede templum accensere visum est et
S. Hadriani Martyris ad Villam « Albani ». Fuit hoc quidem die primo mensis
martii, anno millesimo nongentesimo quinquagesimo octavo consecratum, in eoque
eius paroeciae ilico sedes posita est, quam anno millesimo nongentesimo
tricesimo secundo per constitutionem « In Salaria » Pius XI P. M. in sacra aede
B. M. V. Perdolentis constituerat atque Argentinae Nationi attribuerat. Idem
autem templum curis concreditum est Sodalium Ordinis B. M. V. de Mercede
Redemptionis Captivorum, quorum diligentia et floruit et floret. Neque
praetereundum est sacrae huic aedi additum esse nomen S. Hadriani Martyris,
idque eo profecto consilio ut posteritatis memoriae basilica traderetur ipsius
S. Hadriani, ab Honorio I in Curia Senatus exstructa et ab Hadriano I Papa
Diaconiae titulo ac dignitate ornata. Quae cum ita sint, re bene reputata,
templum B. M. V. de Mercede atque S. Hadriani Martyris ad Villam « Albani »
in Diaconiarum ordinem redigimus, datis iuribus, delatis honoribus, quae
sunt propria harum sacrarum aedium. Rectorem autem templi docemus suum esse non
solum in cleri populique notitiam has Litteras Nostras perferre, proximo die
festo de praecepto, statim ac acceperit, sed etiam documentum actae exsecutionis
harum Litterarum exarare atque sincero exemplo ad Sacram Congregationem
Consistorialem quam cito mittere.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis iunii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.
Pro S.
R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
CAROLUS
Card. CONFALONIERI S. Congr. Consist. pro-Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 15, pp. 937-938
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana