The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

URBIS
(TEMPLUM S. FRANCISCI A PAULA AD MONTES)*

TEMPLUM S. FRANCISCI A PAULA AD MONTES
CARDINALICIAE DIACONIAE TITOLO DECORATUR.

 

Decessores nostri, uti omnes probe norunt, saeculorum decursu, iterum iterumque consueverunt sacras Urbis Romae aedes non solum singularibus privilegiis cumulare, sed etiam plurimas ut presbyterales Titulos vel Diaconias Patribus Cardinalibus assignare. Eorum igitur vestigiis insistentes, templum S. Francisco a Paula ad Montes dicatum ad Diaconiae honorem dignitatemque evehere censemus. Commemoratum enim templum, quod Ioannes Pizzullo Della Regina Sacerdos, saeculo XVII ineunte, regionis Calabrae religiosis viris excipiendis extruendum curavit, Sodales Minimorum Ordinis, insequentibus annis, artis magnificentia et splendore magis magisque refectum decoratumque voluerunt. Ad hanc ecclesiam, quae universae gentis Calabriae templum in Urbe habetur, christifideles, praestitutis maxime temporibus, frequentissimi conveniunt, S. Franciscum a Paula adprecaturi, quem Apostolicis Litteris Lumen Calabriae diei II iunii MCMLXII, Ioannes P. M. XXIII f. r. universae Provinciae Ecclesiasticae Calabrae praecipuum apud Deum Patronum constituit ac declaravit. In continentibus autem ecclesiae partibus summi eiusdem Ordinis Correctoris Curia in praesenti sedem habet. Quae cum ita sint, de apostolica et suprema Nostra auctoritate templum S. Francisco a Paula ad Montes dicatum Diaconiae Cardinaliciae honore augemus, iuribus et privilegiis adiectis, quibus huiusmodi in Urbe sacrae aedes iure et consuetudine fruuntur. Decernimus autem ut eius cura qui modo eidem templo praeest, clero atque populo Nostrae hae sub plumbo Litterae perlegantur, primo post eas acceptas adveniente die festo de praecepto. Cuius rei, cum perfecta fuerit, congrua documenta exarentur ad Sacramque Congregationem Consistorialem quam primum mittantur, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.

     Pro S. R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 15, pp. 940-941

 

Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 

top