 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM
REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
URBIS
(TEMPLUM S. IOSEPHI)*
TEMPLUM S. IOSEPHI AD VIAM TRIUMPHALEM
DIACONIARUM ORDINI ACCENSETUR.
Pulcherrima
templa, quibus haec alma Roma immortalis prae ceteris urbibus decoratur, Romani
Pontifices S. R. E. Patribus Cardinalibus attribuere consueverunt ad antiquam
maiorum consuetudinem et morem, quae in Romana Ecclesia obtinuerunt et
invaluerunt. Cumque, aucto numero eorundem Purpuratorum Patrum, iam et Tituli et
Diaconiae quae deferrentur, augere oporteret, aeque fieri visum est, si templum
etiam S. Iosepho dicatum ad Viam Triumphalem Diaconiarum numero accenseretur; in
quod consilium sane ob eam causam descendimus, ut non solum propensam voluntatem
Nostram ostenderemus erga nobilissimum hoc templum, verum etiam quia et arte, et
pulchritudine, et cleri populique pietate praestat, qua nihil optabilius.
Nimirum id S. Iosephi templum, ut aliquid de eo breviter et stricte attingamus,
beatus Aloisius Guanella, Congregationis Servorum a charitate Conditor,
struendum curavit, adhibito Aristide Leonori, Servo Dei, ut dicunt, architecto.
In eo Praedecessor Noster Pius X, Pontifex Max. atque Sanctus, anno millesimo
nongentesimo duodecimo, paroeciae sedem constituit, paroeciae S. Marcelli, quae
exstincta est, iuribus, privilegiis, bonis attributis, conditamque Sodalibus,
quos meminimus, concredidit. Quae cum ita sint, templum S. Iosephi ad Viam
Triumphalem, tanta gloria decorum, in numerum Diaconiarum redigimus, factis
iuribus atque privilegiis, quae talium aedium propria sunt. Rectorem vero
docemus eius esse tum has Litteras Nostras in cleri populique notitiam perferre,
qui suae dicionis sint; tum re acta, documenta exarare, eorumque sincera exempla
ad Sacram Congregationem Consistorialem mittere, debite subsignata atque sigillo
impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis iunii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.
Pro S.
R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
CAROLUS
Card. CONFALONIERI S. Congr. Consist. pro-Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 15, pp. 938-939
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana
|