 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM
REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
URBIS
(TEMPLUM S. S. PHILIPPI NERII IN EUROSIA)*
TEMPLUM S. PHILIPPI NERII IN EUROSIA
IN NUMERUM DIACONIARUM REFERTUR.
Ea sollicitudine affecti, qua beatus Paulus afficiebatur (cf. 2 Cor. 11,
18), atque eodem acti amore, quo idem Christi apostolus se uri profitebatur
(cf. ib. 29), Patrum Cardinalium numerum auximus, quos et socios in laboribus
haberemus, et in negotiis explicandis conficiendis, quae maxime tument,
consiliarios adhiberemus. Cumque, hanc ob eandem rem, et Tituli essent numero
augendi, qui antiqua maiorum Nostrorum consuetudine eisdem Purpuratis Patribus
attribui solerent, visum est bene fieri, si horum Titulorum ordini etiam templum
S. Philippo Nerio in Eurosia dicatum accenseretur. Templum hoc, sane, gratia,
magnitudine, marmore, arte egregium, praeterito saeculo structum est, haud
profecto longe a sacra aede, parva quidem, at pietate plena, quae Via Septem
Ecclesiarum exstabat Sanctae Eurosiae sacra, ob commorationem perillustrium
virorum celebris, Congregationis Oratorii S. Philippi Nerii
Sodalium, ob cetera. Cum autem sacram illam aedem Congregatio Romana Instituti
S. Philippi Nerii coemisset, coacta undique pecunia, praesertim a coniugibus
Bradley data, est templum amplissimum conditum, quod conspicitur. Id profecto
est addendum unum: non solum fuisse in eo sedem paroecialem constitutam, anno
MCMLII, sed etiam fuisse ibi, ad sacri templi aedes, a nobis ipsis olim, cum
videlicet adhuc Secretariae Status Substitutum ageremus, Institutum conditum a
Caesare Baronio nuncupatum, ad pueros eius regionis pietate, disciplina, bonis
moribus educandos, Sodalibus eiusdem religiosae Congregationis sapientissime
moderantibus. Placet ergo templum S. Philippi Nerii in Eurosia Cardinaliciis
Diaconiis adscribi, cui et iura damus omnia, quae sunt sacrarum aedium aequalis
ordinis propria, et privilegia quibus eaedem instrui solent, contrariis nihil
obstantibus. Rectori vero eius oneri damus has Litteras in cleri populique
notitiam perferendi. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla
ad Sacram Congregationem Consistorialem quam primum mittantur, de more signata
sigilloque impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse
et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est
religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis
efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt,
cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae
documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis
exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri
praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico
tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic
haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis iunii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.
Pro S.
R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
CAROLUS
Card. CONFALONIERI S. Congr. Consist. pro-Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 15, pp. 941-942
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana
|