 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM
REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
URBIS
(TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINIS PERDOLENTIS)*
TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINIS
PERDOLENTIS, AD FORUM BONAĖRENSE, IN TITULORUM CARDINALICIORUM PRESBYTERALIUM
ORDINEM REDIGITUR.
Sunt hic Romae, in urbe omnium nobilissima ob Beati Petri sedem atque
venerandam Christi religionem, ad quam testandam mille ac mille martyres,
Christi athletae, sanguinem profuderunt, templa multa eademque sanctissima, Deo
nempe dicata in suorum Sanctorum honorem, quae ad maiorum Nostrorum
consuetudinem Patribus Cardinalibus in Titulum tribui solent. Quod idcirco fieri
consuevit ut tum aedes illae e tantorum virorum dignitate quasi ornamento
afficerentur, tum egregii hi viri e templorum maiestate parem cum sua purpura
dignitatis splendorem obtinerent. His sane templis, arte, structura, pietate
insignibus, id est annumerandum quod est Beatae Mariae Virgini Perdolenti
sacrum, ad Forum Bonaėrense. Quod quidem, Leone Iosepho Gallardo auctore, ex
archidioecesi Bonaėrensi sacerdote, est anno MCMX aedificari coeptum, atque
dicebantur Christi fideles Argentinae Rei publicae, saeculo a recuperata
libertate primum redeunte, Summo Pontifici dono esse daturi. Cum autem opus
prope absolutum esset, anno MCMXV, die duodevicesimo mensis iunii, Benedictus XV
P. M. per Apostolicas Litteras templum Argentinae Nationi attribuit, cum iuribus
atque privilegiis iisdem ac ceterarum sacrarum aedium quae Hispanorum vel
Gallorum Romae essent. Tum templi dominium datum est Episcopatui Nationis
Argentinae, ac tandem, anno MCMXXIX ita res est disposita ut Ordini Beatae
Mariae Virginis de Mercede Redemptionis Captivorum ad sacra facienda crederetur,
a quibus est etiam magno in fideles Ecclesiamque merito fastigium impositum.
Postremo, anno MCMXXX per Vicarium Urbis consecratum est. Neque est
praetereundum in sacra hac aede nonnullos per annos sedem paroecialem fuisse.
Quae cum ita sint, templum Beatae Mariae Virginis Perdolentis ad Forum
Bonaėrense in numerum Titulorum Cardinaliciorum redigimus, cum
iuribus ac privilegiis, huius ordinis propriis. Curet autem Rector templi ut
clero populoque has Litteras Nostras perlegat, cum primum acceperit; idem vero
documenta exaret actae rei, atque debite subscripta ac sigillo impressa ad
Sacram Congregationem Consistorialem sinceris exemplis mittat.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis iunii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.
Pro S.
R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
CAROLUS
Card. CONFALONIERI S. Congr. Consist. pro-Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 15, pp. 929-930
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana
|