 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM
REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
URBIS
(TEMPLUM S. LUDOVICI FRANCORUM DE URBE)*
TEMPLUM S. LUDOVICI FRANCORUM DE URBE,
IN REGIONE S. EUSTACHII,
AD GRADUM ET DIGNITATEM TITULI CARDINALICII PRESBYTERALIS EVEHITUR.
Quandoquidem, aucto pro Ecclesiae sanctae necessitatibus quae ubique terrarum
et gliscunt quotidie, et magna Nos sollicitudine afficiunt, numero Patrum
Cardinalium, etiam Titulos accrescere oporteret, hoc est templa quae iisdem in
Titulum conferri solerent, profecto visum est templum quoque S. Ludovici
Francorum in eo numero ponere in Titulorumque Cardinaliciorum Presbyteralium
ordinem redigere. Cuius rei causa haec est, ut non solum benevolentiam Nostram,
quam erga illud suscepimus, exhibeamus, sed etiam quia tanta arte,
magnificentia, linearum pulchritudine, fama praestat, quanta vetusta Romana
templa religione celeberrima. Accidit quod ea frequentantium pietate floret, ut
haud minimam laudem sibi comparaverit. Templum hoc, Beatae Mariae Virgini sacrum
et S. Ludovico Francorum Regi et S. Dionysio Areopagitae, in regione S.
Eustachii exsurgit, ubi est anno MDLXXXIX magnificentissime consecratum. In eo
durante Pontificatu Urbani VIII P. M. sedes paroecialis fuit, penes quod
deinceps valetudinarium structum est pro infirmis Galliae civibus, atque
domicilium Presbyterorum Francorum, qui essent eidem templo addicti. Quibus
omnibus consideratis, placet sacram eadem S. Ludovici Francorum de Urbe,
cuius mentionem fecimus, inter titulos Cardinalicios Presbyterales referre,
factis iuribus nempe atque privilegiis, quae sunt talium templorum propria.
Ceterum decernimus ut hae Litterae Nostrae eius cura qui ad praesens templum S.
Ludovici regit sive in cleri sive in populi notitiam perferantur, diem festum de
praecepto celebrantium, post eas acceptas. Actae autem rei documenta exarentur,
sincerisque exemplis rite subscriptis atque sigillo impressis ad Sacram
Congregationem Consistorialem cito mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis iunii, anno Domini millesimo
nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.
Pro S.
R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
CAROLUS
Card. CONFALONIERI S. Congr. Consist. pro-Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 15, pp. 932-933
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana
|