 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM
REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
URBIS
(TEMPLUM SS. AMBROSII ET CAROLI)*
TEMPLUM SS. AMBROSII ET CAROLI AD VIAM
LATAM
CARDINALICIO TITULO PRESBYTERALI HONESTATUR.
Ab antiquis quidem temporibus huius Romanae et Apostolicae Sedis positum est
in more ut S. R. E. Patribus Cardinalibus dignitate sua omnibus in Ecclesia
praestantibus unum ex celeberrimis Urbis templis attribueretur, quod esset cum
eorum amplitudine ac quasi maiestate par. Nos igitur mox eligendis Purpuratis
Patribus proprium Titulum assignare volentes nec tamen satis pro eorum numero
habentes, statuimus sacras Sanctorum Ambrosii et Caroli ad Viam Latam aedes ad
Tituli Presbyteralis gradum et honorem evehere. Id autem templum quod a
Lombardis civibus, saeculo XIV exeunte, exstructum ac S. Ambrosio, Mediolanensi
Episcopo, dicatum fuit, insequenti saeculo fere collapsum renovatum est. Penes
commemoratas sacras aedes nullo non tempore sedem habuit Lombardorum Sodalitas
seu Confraternitas, quam Pius IV P. M., Mediolanensis, amplissimis privilegiis
cumulavit. Praeterea, saeculo XVII ineunte nova ampliorque ecclesia aedificari
coepta est, Sanctis Ambrosio et Carolo dicata, quae anno MDCLXXXIV absoluta
artisque operibus exornata in potioris momenti huius almae Urbis templis est
annumeranda. Quo in templo, id quoque recolere Nobis gratissimum est, die XXI
decembris a. MDCCCLXXIX, Achilles Ratti, qui postea fuit Pius XI, a sacerdotio
recens primam hostiam Deo immolavit. Hic autem Summus Pontifex ad perpetuandam
sui Iubilaei sacerdotalis memoriam, Litteris Apostolicis diei XXI decembris
MCMXXIX, templum sanctorum Ambrosii et Caroli Basilicae Minoris titulo perpetuum
in modum exornavit. Quae cum ita sint, volentes et Nos in easdem sacras aedes
Nostram significare voluntatem templum SS. Ambrosii et Caroli ad Viam Latam
apostolica Nostra auctoritate Tituli Cardinalicii dignitate honestamus,
una cum iuribus et privilegiis quae consequuntur. Has vero Litteras dilectus
filius eiusdem templi Rector ad exitum deduci curet, per se ipse, vel per alium,
dummodo ecclesiastica dignitate pollentem virum. Re vero acta, idem documenta
exaret, quorum exempla sincere conscripta et sigillo impressa, ad Sacram
Congregationem Consistorialem cito mittat.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
Iocis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis iunii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.
Pro S.
R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
CAROLUS
Card. CONFALONIERI S. Congr. Consist. pro-Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 15, pp. 931-932
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana
|