 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM
REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
URBIS
(TEMPLUM SS.MORUM NOMINUM IESU ET MARIAE)*
TEMPLUM SS.MORUM NOMINUM IESU ET MARIAE
IN VIA LATA
CARDINALICIAE DIACONIAE TITULO DECORATUR.
More institutoque maiorum nullo non tempore factum est ut Romani Pontifices
illis viris, quos in amplissimum Purpuratorum Patrum Collegium adlegissent,
Titulum unius ex templis vel antiquitate, vel artis magnificentia praestantibus,
attribuerent, ut iidem quasi Romana civitate donati Summo Sacrorum Antistiti
sapientia sua, consilio et labore adiutricem operam praestarent. Nobis igitur id
genus morem tenere volentibus, neque tamen in praesens satis Titulorum, qui
assignari possint, praesto habentibus, templum quoque SS. Nominibus Iesu et
Mariae dicatum ad Diaconiae dignitatem et honorem attollere visum est. Id enim
templum a praeclarissimis viris Carolo Botto, Carolo Maderno et Carolo Rainaldi
affabre exstructum, die XXVIII ianuarii MDCLXXV sollemni caerimonia primum est
consecratum, atque, per temporum decursum, pretiosis artis ornamentis
marmoreisque operibus ditatum fuit. Apud sacras autem eius aedes religiosa domus
exstat Sodalium Ordinis Augustiniensium Discalceatorum, quibus eiusdem Ecclesiae
cura regimenque concredita sunt. Quapropter de apostolica et suprema potestate
Nostra templum SS. morum Nominum Iesu et Mariae in via Lata ad Diaconiae
gradum et dignitatem evehimus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis,
quibus ceterae in Urbe Diaconiae vel iure vel consuetudine fruuntur. Volumus
praeterea ut hae Nostrae sub plumbo Litterae, eius cura qui in praesens
commemorato templo moderatur, coram clero et populo perlegantur, cum primus post
eas acceptas dies festus de praecepto celebrabitur. Cuius negotii, postquam
perfectum fuerit, congrua documenta exarentur ad Sacramque Congregationem
Consistorialem, de more signata sigilloque impressa, cito mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis iunii, anno Domini millesimo
nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.
Pro S.
R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
CAROLUS
Card. CONFALONIERI S. Congr. Consist. pro-Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 15, pp. 934-935
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana
|