 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
INSULARUM BERMUDARUM
(HAMILTONENSIS) *
VICARIATUS APOSTOLICUS INSULARUM
BERMUDARUM
IN DIOECESIUM ORDINEM REDIGITUR, NOMINE IMMUTATO,
QUOD ERIT «HAMILTONENSIS».
Sanctissimae Christi religioni et feliciter cessisse, et in Insulis Bermudis feliciter cedere, iam est hoc et magnae causa laetitiae, et nome spei
proferendae fidei nostrae fons et origo; laetitiae, quidem, quia nihil tam
carum, tam dulce, tam sanctum est Nobis, qui ecclesiae procurationem omnem
habemus, quam cognoscere de Christi imperii fortunis; spei, quia, si multa cura
operaque in Evangelio praedicando posita, commoda tanta Ecclesiae sanctae
comparavit, iam causam esse confidimus ob quam fiat ut sparsum semen grandescat
et in patulam arborem crescat (cf. Mt. 13, 31). Quam ob rem, cum sacro Consilio
Christiano Nomini Propagando visum sit vicariatum apostolicum Insularum
Bermudarum ad gradum dioecesis evehere, Nos, re bene reputata, consilium Sacrae
Congregationis sequendum esse arbitrantes, haec, quae sequuntur, decernimus.
Vicariatum apostolicum Insularum Bermudarum in dioecesibus annumeramus,
nomine Hamiltonensi in Bermuda; cuius erit sedes in urbe principe eius regionis,
quam vulgo Hamilton cognominant; cathedra episcopalis in templo S. Theresiae,
ibidem exstante, factis nempe iuribus iustis. Nova autem dioecesis perget Sacrae
Congregationi Fidei Propagandae esse obnoxia. Canonicorum collegium condatur;
quod si id impossibile sit, Consultores dioecesani deligantur, qui Episcopo
suo fideliter assint consilio et auxilio. Operam etiam det sacer Praesul ut
Seminarium construat pueris excipiendis, quos Spiritus Sanctus ad Sacerdotium
vocaverit; sunt enim bonae spei semina, summa diligentia atque cura fovenda.
Cetera, quae regimen Ecclesiae, clerum populumque respiciant, electionem
Vicarii Capitularis, Sede vacante, similia, haec omnia lege canonica regantur.
Quae per has Litteras Nostras iussimus, venerabilis Frater Hyginus Cardinale,
Archiepiscopus titulo Neptensis et in Magna Britannia Apostolicus Delegatus ad
exitum adducat, vel quem ille legaverit. Re autem acta, documenta exarentur,
quae sinceris exemplis ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito
mittantur.
H anc vero
Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut
quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque
igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis
generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus
omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel
corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis
impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica
dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta,
eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodecimo mensis iunii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.
Pro S.
R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
GREGORIUS Card. AGAGIANIAN S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 17, pp. 1113-1114
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana
|