 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM
REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KASAMAËNSIS ET ALIARUM*
KASAMAËNSIS DIOECESIS AD GRADUM ET
DIGNITATEM
ECCLESIAE METROPOLITANAE EVEHITUR.
Qui altissimi Dei consilio et voluntate beatissimo Petro, Apostolorum
praecipuo, successimus in Ecclesiae universae regimen, omnem operam profecto in
eo ponimus, in eo collocamus, ut non solum gregem, quem pascendum suscepimus,
doctrina sana sustentemus, atque sacramento gratiae reficiamus, verum etiam ut
singulis Ecclesiis, quae toto terrarum orbe diffusae sunt, iis omnibus
instruamus, quae maiorum causa rerum exsistere solent. Quam ob rem, cum Consilio
Christiano Nomini Propagando visum sit aliam eamque aptiorem dispositionem dare
Ecclesiis quae sunt in Zambia regione, Nos, sententia audita venerabilis Fratris
Alfredi Poledrini, Archiepiscopi titulo Vazaritani atque in eadem Natione
Apostolici Pro-Nuntii, item Ordinariorum Praesulum quorum interesset, haec
decernimus atque iubemus. Dioecesibus Kasamaënsi, Abercornensi, ad hunc diem
Lusakensi Sedi subiectis, novam provinciam ecclesiasticam condimus, cuius
metropolitana Sedes erit Kasamaënsis; reliquae suffraganeae.
Praeterea venerabilem Fratrem Clementem Chabukasansha, adhuc Episcopum
Kasamaënsem, Archiepiscopum Metropolitam eiusdem Sedis nominamus et renuntiamus,
factis iuribus debitis, quae ceteris Praesulibus sui gradus fieri solent. Quem
hortamur ut nullis parcat laboribus, ut non solum christianos suae dicionis in
Dei mandatis contineat, verum etiam ut regnum Christi, quod est Ecclesia,
sanctissimamque fidem nostram quam late proroget. Ceterum haec quae mandavimus
venerabilis Frater Alfredus Poledrini ad exitum deduci curet, vel quem ille
delegaverit. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram
Congregationem Fidei Propagandae cito mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive mànu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodecimo mensis iunii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.
Pro S.
R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
GREGORIUS Card. AGAGIANIAN S. Congr.
de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Caspar Cantagalli, Protonot. Apost. s. n.
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 15, pp. 943-944
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana
|