 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
NELLORENSIS
(KURNOOLENSIS) *
E DIVISO TERRITORIO DIOECESIS
NELLORENSIS DOVA DIOECESIS
EFFICITUR «KURNOOLENSIS» APPELLANDA.
Munus apostolicum, sane gravissimum, quod in beatissimi Petri similitudinem
Dei voluntate suscepimus, id sane et docet, et monet et efficit ut quicquid in
Ecclesiae sanctae commodum atque utilitatem quavis ratione cedere intellexerimus
posse, «quam aequisivit sanguine suo» (Act., 20, 28), id profecto summa
diligentia, quantum in Nobis est, fieri curemus, si quidem pascere dominicum
gregem, id est omnia comparare quae ad vitam aeternam conducant, documentum est
amoris, si Augustino fidem tribuimus (In Io., 21, 15-17). Quam ob rem,
cum Sacra Congregatio Christiano Nomini Propagando, auditis quidem tum
venerabili Fratre Iacobo Roberto Knox, Archiepiscopo titulo Melitenaeo atque
Apostolico in India Internuntio, tum etiam venerabili Fratre Villelmo Bouter,
Episcopo Nellorensi, censuerit dioecesim Nellorensem ita esse dividendam ut alia
dioecesis conderetur, Nos, re aequa consideratione reputata, haec statuimus
atque iubemus. Detractis ab Ecclesia Nellorensi iis districtibus, ut dicunt, qui
eorum sermone Kurnool et Anantapur cognominantur, quique Statu civili
comprehenduntur Andhra Pradesh, novam dioecesim constituimus, a principe terrae
urbe Kurnoolensem appellandam, atque clero saeculari, quem dicere solent,
concredendam. Haec archidioecesi Hyderabadensi suffraganea erit, eiusque sedem
in urbe Kurnool ponimus, censentes cathedram in templo Sanctae Teresiae
Abulensis collocari, in eadem civitate. Canonicorum collegium condatur; quod si
ad praesens fieri nequeat, Episcopus Kurnoolensis Consultores dioecesanos deligi
curet, quorum consilio et opere utatur in rebus maioris momenti decernendis.
Cetera omnia ad leges Iuris Canonici fiant atque temperentur. Cum autem res ad
exitum adducta fuerit, documenta et acta, quae conditam Sedem respiciant, ad
Curiam eius episcopalem mittantur, ibique religiose custodiantur. Ceterum haec
quae mandavimus, venerabilis Frater Iacobus Robertus Knox facienda studeat, vel
qui eo tempore in eius locum successerit. Re acta, documenta exarentur, quorum
fide digna exempla ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide cito mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodecimo mensis Iunii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quinto.
Pro S.
R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
GREGORIUS Card. AGAGIANIAN S. Congr.
de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 2, pp. 65-66
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana
|