The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PAKSENSIS*

IN LAOTIANA REGIONE NOVUS VICARIATUS APOSTOLICUS CONDITUR,
 « PAKSENSIS » NOMINE.

 

Christi parabola, quae est de grano sinapis, quod terra excipit, alit, dum crescit in arborem eamque tam patulam ut avibus caeli et umbram praeberet et domum, Ecclesiam sane adumbrat, quae ab eodem Christo, Dei Filio, humilibus quidem initiis condita, gratiae fermento ita crevit, ut ex omnibus gentibus atque nationibus filios suo sinu exceperit mater benigna atque sedula. Haec autem mira christianae fidei progressio, tum alibi, tum singulari modo, flante Dei Spiritu, in apostolico vicariatu Savannakhetensi deprehendi potest, curae atque sollicitudini Patrum Societatis Parisiensis Missionum ad exteras gentes concredito; ita ut sive ad maiora christianae religionis incrementa sive ad gratias referendas iisdem dilectis Filiis sacri Evangelii praeconibus, visum sit novum ibi loci vicariatum constituere, novamque flammam veritatis excitare. Quae cum ita sint, venerabili Fratre Angelo Petroni sententiam rogato, Archiepiscopo titulo Noricensi et in Thailandia, regione Laosiensi atque Peninsula Malacensi Apostolico Delegato, simulque venerabilibus Fratribus Nostris auditis S. R. E. Cardinalibus, qui Sacrae Congregationi Fidei Propagandae praesunt, haec statuimus. Vicariatum apostolicum Savannakhetensem dividimus, ita ut e territoriis, seu Districtibus civilibus, ut dicunt, Saravane, Vapikhamthong, Sédone, Champassac, Attopeu et Sithandone novus vicariatus condatur, nomine Paksensi, qui iisdem Patribus attribuatur gubernandus atque regendus Societatis Parisiensis Missionum ad exteras gentes. Quos, sane, hortamur ut quem ad modum hactenus nulli labori parcentes fines christiani imperii protulerunt, ita etiam in posterum in idem omnibus nervis contendant. Ceterum, quae descripsimus venerabilis Frater Angelus Pedroni ad exitum deduci curabit, vel quem ipse delegaverit, factis nempe omnibus facultatibus necessariis; re acta, documenta exarentur, atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodecimo mensis iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.

     Pro S. R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

GREGORIUS Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Caspar Cantagalli, Protonot. Apost. s. n.


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 17, pp. 1111-1112

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 

top