 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM
REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KONTUMENSIS-DALATENSIS
(BANMETHUOTENSIS) *
IN VIETNAMITA NATIONE NOVA DIOECESIS
CONDITUR, «BANMETHUOTENSIS» NOMINE.
Qui Dei benignitate in Ecclesiae sanctae fastigio
idcirco constituti sumus ut gregem Christi summa diligentia pasceremus, ad Filii
Dei nempe iussum et voluntatem (cf. Io. 21, 15-17), in hoc sane industriam omnem
ponimus et considerationem maxime intendimus, ut christiani imperii, quod
profecto aeterni Numinis gratia fines cotidie profert, tam recte singulae partes
disponantur, ut maiore usque facultate sanctissima Christi religio et colatur, et
augeatur, et magnam in hominibus ac populis opinionem habeat. Quam ob rem, cum
Sacrae Congregationi Christiano Nomini Propagando visum sit in Vietnamita Natione
novam dioecesim condere, Nos, bene rati id posse catholicae rei prodesse, post
sententiam rogatum venerabilem Fratrem Angelum Palmas, Archiepiscopum titulo
Vibianensem atque in Vietnamia et Cambogia Apostolicum Delegatum, haec, quae sequuntur, decernimus atque
iubemus. E territorio dioecesis Kontumensis provinciam civilem quam dicunt
Darlac detrahimus; item a diocesi Dalatensi provincias civiles Quang- Duc et
Phuoc-Long separamus; quibus territoriis novam dioecesim constituimus,
Banmethuotensem nomine, clero saeculari, uti cognominant, concredendam. Hanc
Ecclesiam suffraganeam facimus Sedi metropolitanae Hueensi, eius Sedes
episcopalis erit in urbe Banmethuot, templum cathedrale id, quod est
sacratissimo Cordi Iesu dicatum, in eadem civitate. Canonicorum collegium
condatur; tamen, si id fieri non possit statim, Consultores dioecesani
deligantur, qui Episcopo assint ope atque consilio. Cetera, quae ad regimen
novae dioecesis spectent, ad res atque personas, ad electionem Vicarii
Capitularis, Sede vacante, in his Ius Canonicum omnino servetur. Ceterum, ad
haec quae iussimus, efficienda venerabilis Frater Angelus Palmas operam dabit,
vel quem ille delegabit; re vero acta, documenta exarari iubebit et ad Sacram
Congregationem Fidei Propagandae cito mittet sinceris exemplis.
Hanc vero
Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut
quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque
igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis
generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus
omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel
corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis
impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica
dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta,
eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum
Romae, apud S. Petrum, die altero et vicesimo mensis iunii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quinto.
Pro S.
R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
GREGORIUS Card. AGAGIANIAN S. Congr.
de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 15, pp. 944-945
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana
|