The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ANTOFAGASTENSIS*

IN CHILENSI REPUBLICA NOVA CONSTITUITUR
PROVINCIA ECCLESIASTICA, «ANTOFAGASTENSIS» APPELLANDA.

 

Cum Episcoporum Chilensis Reipublicae Coetus aptiori animorum curationi consentaneum ac perutile censuerit, si in eiusdem Reipublicae regione, vulgo Norte Grande appellata, nova constitueretur provincia ecclesiastica, idque ut fieret ab Apostolica Sede petierit, huiusmodi postulationi accedi posse aestimavimus ac sequentia, post auditam sententiam venerabilis Fratris Egani Righi Lambertini, Archiepiscopi titulo Docleensis atque in Republica Chilensi Apostolici Nuntii, decerni. A provincia ecclesiastica Serenensi dioecesim Antofagastensem separamus eamque novae provinciae ecclesiasticae caput constituimus, ita videlicet ut eadem Sedes Antofagastensis tamquam Archiepiscopalis ac Metropolitana in perpetuum habeatur, dioecesis autem Iquiquensis atque praelaturae Ariensis et Calamensis in Chilia, item a provincia Serenensi distractae, tamquam suffraganeae. Praecipimus insuper ut venerabilis Frater Franciscus Borgia Valenzuela Rios, Episcopus Antofagastensis, ad Archiepiscopi Metropolitae gradum et dignitatem promoveatur, omniaque iura et privilegia habeat, quae sunt sacrorum eius ordinis Praesulum propria, ad iuris communis normas; cui scilicet eiusque successoribus sacri Antistites Sedium, quas diximus, suffraganei subicientur. Haec quae mandavimus ad effectum adducet venerabilis Frater Eganus Righi Lambertini, cuius mentionem fecimus, vel ab eo delegatus sacerdos. Qui vero negotium perfecerit congrua documenta exaranda studeat eaque ad Sacram Congregationem Consistorialem mittat, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodetricesimo mensis iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quinto.
 
     Pro S. R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 15, pp. 946-947

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 

top