Index   Back Top Print

[ LA ]

 PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ARUNDELLIENSIS - BRICHTELMESTUNENSIS*

  IN ECCLESIA ARUNDELLIENSI-BRICHTELMESTUNENSI
CATHEDRALE COLLEGIUM CANONICORUM CONSTITUITUR.

 

Qui Canonicorum institutum etsi breviter consideret, is facile intelleget cur apud Ecclesiam sanctam, Christi sponsam castissimam, horum Collegiorum constitutionem praecipuum semper locum obtinuerit: non solum enim cathedrale Capitulum, quod cognominant, senatus est ecclesiastici ordinis atque Praesulum, verum etiam preces iustis honoribus ac memori mente summo atque adorando Dei numini publice atque Ecclesiae nomine adhibet, qua re nihil sanctius esse potest. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Ioannes Cashman, Episcopus Arundelliensis-Brichtelmestunensis, ab hac Apostolica Sede nuper petierit ut in suo cathedrali templo Canonicorum collegium conderetur, Nos consilio petito a venerabili Fratre Hygino Cardinale, Archiepiscopo titulo Neptensi atque in Magna Britannia Apostolico Delegato, admotis precibus accedentes haec statuimus atque iubemus. In templo cathedrali Arundelliensi-Brichtelmestunensi Canonicorum collegium constituimus, quod una constabit Dignitate, nempe Praeposito, atque undecim Canonicis. Chorales preces semel in mense a Canonicis fundentur, praeter aestiva tempora, idque absolvetur unius horae Tertiae recitatione atque Missae celebratione. Ad habitum quod attinet, Praepositus et Canonici, in capitularibus caerimoniis et intra limites dioecesis, super vestem talarem induent rochetum et mantelletum purpurei coloris, circumornatum mustellinis limbis. Dum autem sive Dignitas sive Canonicatus fuerint congrua praebenda instructi, poterunt etiam iis sacerdotibus assignari, qui alio beneficio fruantur, etsi cum animorum curatione coniuncto. Cetera omnia, Canonicorum scilicet officia, iura, privilegia, Iura Canonico temperentur, atque Constitutionibus capitularibus, quae quam primum conscribantur ab Episcopoque probentur. Ceterum quae per has Litteras Nostras praescripsimus, venerabilis Frater Hyginus Cardinale exsequi studebit, vel quem ille delegaverit. Re vero ad exitum adducta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum rea est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur .

Datum Romae apud S. Petrum, die decimo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quinto.

     Pro S. R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 2, pp. 67-68

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana