 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
GRUARDENSIS ET ALIARUM*
IN CANADIAE SEPTEMTRIONALIS REGIONE DUAE
CONSTITUUNTUR PROVINCIAE ECCLESIASTICAE, NOMINE «GRUARDENSIS-MCLENNANPOLITANA»
ET «KIVOTINA- LEPASANA».
Adsiduo perducti studio ac sollicitudine satis apostolico officio Nostro
faciendi, in eam curam toto pectore incumbimus, qua, si oporteat, ad maius animorum consequendum bonum aptiori ecclesiasticarum circumscriptionum
dispositioni consulimus. Quod cum Sacra Congregatio Christianae Fidei
Propagandae, post auditum venerabilem Fratrem Sergium Pignedoli, Archiepiscopum
titulo Iconiensem iamque in Canadensi Ditione Apostolicum Delegatum, faciendum
esse censuerit ad quosdam etiam vicariatus apostolicos Canadenses quod attinet,
iisdem videlicet dioecesium dignitati accensitis inque duas provincias
ecclesiasticas conglobatis, suprema usi Nostra potestate ea, quae sequuntur
decernimus ac iubemus. In Canadiae septemtrionalis regione novam provinciam
ecclesiasticam condimus, nomine Gruardensem - McLennanpolitanam, quae constabit
Sede archiepiscopali Gruardensi-McLennanpolitana, hucusque vicariatu apostolico
Gruardensi, cuius templum maximum illud erit, quod S. Ioanni Baptistae est
dicatum; atque his suffraganeis dioecesibus: Principis Georgensis, hucusque
vicariatu apostolico de Prince Rupert, cuius sacra cathedralis aedes templum
erit SS.mo Cordi Iesu sacrum; Mackenziensi-Arcis Smith, hucusque vicariatu
apostolico Mackenziensi, enius sacra aedes cathedralis erit templum Sancti
Isidori; Equialbensi, hucusque vicariatu apostolico Vhitehorsensi, cuius sacra
aedes cathedralis templum erit SS.mo Cordi Iesu sacrum. Condimus praeterea
provinciam ecclesiasticam Kivotinam-Lepasanam, quae constabit archiepiscopali
Sede Kivotina Lepasana, hucusque vicariatu apostolico Keewatinensi, tamquam
metropolitana, cuius maximum templum illud erit, quod Dominae Nostrae a SS.mo
Corde Iesu sacrum est; atque sequentibus suffraganeis dioecesibus:
Churchillpolitana, hucusque vicariatu apostolico, cui Sinus de Hudson
appellatio, cuiusque cathedralis sacra aedes erit templum Reginae Martyrum et
Sanctorum Martyrum Canadensium; Musonitana, hucusque vicariatu apostolico Sinus
Iacobi, cuius sacra cathedralis aedes erit templum Domino Nostro Iesu Christo
Regi sacrum; Labradorensi-Schefferpolitana, hucusque vicariatu apostolico
Labradorensi, cuius sacra aedes cathedralis erit templum Cordi Immaculato Beatae
Mariae Virginis dicatum. Decernimus insuper ut omnes, quas recensuimus,
Ecclesiae sodalibus Congregationis Missionariorum Oblatorum Beatae Mariae
Virginis Immaculatae sic ut antea concreditae, iurisdictioni Sacrae
Congregationis de Propaganda Fide obnoxiae pergant esse. Ita autem de sacris
earum Praesulibus statuimus, ut videlicet venerabilis Frater Henricus Routhier,
adhuc Episcopus titulo Kaissitanus, fiat Archiepiscopus Metropolita
Gruardensis-McLennanpolitanus; venerabilis Frater Paulus Domouchel, adhuc
Episcopus titulo Sufetanus, fiat Archiepiscopus Metropolita Kivotinus-Lepasanus;
venerabilis Frater Marcus Lacroix, adhuc Episcopus Rhosiensis, fiat Episcopus
Churchillpolitanus; venerabilis Frater Fergus Ioannes O'Grady, adhuc Episcopus
Aspendiensis, fiat Episcopus Sedis Principis Georgensis; venerabilis Frater
Paulus Piche, adhuc Episcopus titulo Orcistenus, fiat Episcopus
Mackenziensis-Arcis Smith; venerabilis Frater Iulius Leguerrier, adhuc Episcopus
titulo Bavagalianensis, fiat Episcopus Musonitanus; venerabilis Frater Iacobus
Mulvihill, adhuc Episcopus Sedis titulo Capitis Cillensis, fiat Episcopus
Equialbensis. Omnibus his sacris Praesulibus, quorum curis tam electa Christi
gregis pars iamdiu est commissa, congrua iura et privilegia damus, officia et
obligationes imponimus, quae cum eorum dignitate et officio coniuncta sunt, ad
iuris canonici normas. Ea demum, quae praescripsimus, ad effectum deducat ille,
qui tempore exsecutionis, Apostolici Delegati in Canadia partes agat. Effecti
vero negotii documenta de more exarentur, et ad Sacram Congregationem de
Propaganda Fide mittantur, de more signata sigilloque impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tertiodecimo mensis iulii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quinto.
Pro S.
R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
GREGORIUS Card. AGAGIANIAN S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Caspar Cantagalli, Protonot. Apost. s. n.
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 17, pp. 1114-1116
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana
|