The Holy See
backup
Search
riga

 PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ZAMBOANGENSIS
(DIPOLOGANAE)
*

DETRACTA PARTE A DIOECESI ZAMBOANGENSI, NOVA CONSTITUITUR DIOECESIS «DIPOLOGANA» NOMINE.

 

Quantum prosit, quantumque utilitatis afferat Ecclesiae sanctae dioecesium territoria dividi, quarum fines nimis in amplitudinem pateant, is prorsus intelleget, qui modo consideraverit per sacrarum Sedium partitionem novarumque constitutionem Episcopos, seu «apostolos Ecclesiarum» (2 Cor., 8, 23), qui praesideant, augeri, atque idcirco, multiplicatis praeconibus Evangelii, ducibusque populi christiani, posse facilius fidem, quae est in Christo Iesu, puram sanctamque servari, et maturius inter gentes propagari. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Linus R. Gonzaga et Rasdesales, coetu Episcoporum suae Nationis sententiam rogato, ab hac Apostolica Sede id petierit ut e sua Ecclesia Zamboangensi alia per divisionem territorii conderetur dioecesis, Nos re bene reputata auditoque venerabili Fratre Carolo Martini, Archiepiscopo titulo Abaritano atque in Insulis Philippinis Apostolico Nuntio, haec statuimus. Ab archidioecesis Zamboangensis territorio eam partem separamus, quae civilem provinciam constituit vulgo «Zamboanga del Norte» cognominatam; atque ex ea dioecesim condimus Dipologanam appellandam. Huius Episcopus sedem suae auctoritatis in urbe Dipolog ponet, cathedra in sacra aede collocata Dominae Nostrae a SS. Rosario, quam ad Cathedralis gradum tollimus. Novam Ecclesiam Zamboangensi Sedi metropolitanae suffraganeam facimus, id praeterea censentes ut Canonicorum collegium constituatur, ad normam per alias Litteras Apostolicas dandas. Interea tamen Consultores dioecesani deligantur qui Episcopo assint consilio atque opera. Episcopalem mensam, quam dicunt, conficient: Curiae proventus, populi liberae collationes, bona, pro rata parte, quae ab archidioecesi Zamboangensi ad dioecesim Dipologanam transferentur, ad canonem 1500 C. I. C. De Seminarii dioecesani erectione id statuimus quae tum ius commune praescribit, tum regulae Sacrae Congregationis de Seminariis atque Studiorum Universitatibus, tum etiam Decretum Concilii Vaticani II «Optatam totius». Ex quo nempe Seminario lecti iuvenes, cum theologicis atque philosophicis disciplinis imbui debent, Romam mittantur, in Pontificium Collegium Philippinum. Ad cetera quod attinet: sive scilicet regimen, sive electionem Vicarii Capitularis, Sede vacante, cetera, sacri canones prorsus serventur. De clericis vero ita censemus, ut sacerdotes illi Ecclesiae assignentur, in qua, acta divisione, beneficium seu officium habeant; ceteri clerici atque Seminarii tirones, ei in qua legitime degant. Postremo, acta et documenta quae ad Dipologanam dioecesim pertineant ad eius Curiam episcopalem cito mittantur, ibique religiose custodiantur. Ceterum, quae per has Litteras Nostras praescripsimus, venerabilis Frater Carolus Martini exsequi studebit, vel quem ipse delegaverit. Re ad exitum adducta, documenta sueta exarentur, eorumque sincera exempla ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die uno et tricesimo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quinto.

     Pro S. R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 2, pp. 68-70

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 

top