The Holy See
backup
Search
riga

 PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KOLENSIS*

PRAEFECTURA APOSTOLICA KOLENSIS AD GRADUM DIOECESIS EVEHITUR.

 

Sacram Evangelii legem in praefecturae apostolicae Kolensis finibus latissime esse disseminatam praecipua causa fuit, cur de eadem ad dioecesis gradum adducenda Sacra Congregatio Christiano Nomini Propagando egerit. Quam praeterea dignitatis accessionem non solum debitae comprobationis signum esse, ob apostolicos ibidem iamdiu a sodalibus Congregationis Sacrorum Cordium Iesu et Mariae necnon adorationis perpetuae SS. Sacramenti altaris exanclatos labores, verum etiam spei optimae significationem vel uberiores in posterum posse pro eius terrae incolis laborum fructus colligi. Cumque eiusdem Sacrae Congregationis sententiam, Nobis, post auditum venerabilem Fratrem Ioannem Baptistam Maury, Archiepiscopum titulo Laodicensem in Phrygia et in Congo Apostolicum Nuntium, relatam, accipiendam esse censuerimus, suprema et apostolica potestate Nostra praefecturam Kolensem ad dioecesis gradum attollimus, eodem nomine iisdemque servatis finibus. Novam dioecesim suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Luluaburgensi, sic ut eius Episcopus metropolitanae auctoritati eiusdem Luluaburgensis Ecclesiae Antistitis ad normam Iuris Canonici obnoxius erit. Decernimus praeterea ut Episcopi sedes in urbe vulgo Kole sit; episcopalis vero magisterii cathedra in principe eiusdem urbis sacra aede. Curet insuper Episcopus ut, quandiu Canonicorum collegium condi non possit, Consultores dioecesanos deligat, qui sibi auxilio et consilio assint. De ceteris, Codicis Iuris Canonici praescripta diligenter serventur. Haec quae decrevimus ad effectum adducat venerabilis Frater Ioannes Baptista Maury, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos; qui vero negotium perfecerit congrua documenta conficiat ad Sacramque Congregationem de Propaganda Fide mittat, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quartodecimo mensis Septembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quinto.

     Pro S. R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

 Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 4, pp. 179-180

 

Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 

top