 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KINGSTONENSIS ET ALIARUM
(REGIOPOLITANAE IN IAMAICA) *
NOVA IN IAMAICA PROVINCIA ECCLESIASTICA
CONSTITUITUR, «REGIOPOLITANA IN IAMAICA» COGNOMINANDA,
CUIUS ERIT ECCLESIA METROPOLITANA KINGSTONENSIS.
Christi gregem pascere id a Nobis praecipue expostulat ac poscit ut, quatenus
opus sit, Ecclesias per orbem terrarum quam apte disponamus; quod profecto, si
consilio et ratione fiat, multas solet importare utilitates, et creare commoda,
et ferre emolumenta fidelibus. Quam ob rem, cum Sacra Congregatio de Propaganda
Fide, re bene reputata atque consilio audito venerabilis Fratris Mariae Iosephi
Lemieux, Archiepiscopi titulo Salditani atque Apostolici in Haitiana Republica
Nuntii, ut Iamaica, Bahamas, Bermudas fierent provincia ecclesiastica, Nos hoc
maxime utilitati cedere posse existimantes, haec quae sequuntur decernimus atque
iubemus. In dictis insulis novam provinciam ecclesiasticam condimus,
Regiopolitanam in Iamaica appellandam, cuius metropolitana Sedes erit
Ecclesia Kingstonensis, quae fuit adhuc Sanctae Sedi directo subiecta,
suffraganeae autem dioeceses Nassaviensis et Hamiltonensis in Bermuda, item
hactenus Apostolicae Sedi subiectae, atque Sinus Sereni, hac ipsa die condita.
Censemus, praeterea, ut venerabilis Frater Ioannes Iosephus McEleney, ad hunc
diem Episcopus Kingstonensis, Archiepiscopi dignitate honestetur atque
Metropolitae totius provinciae Regiopolitanae in Iamaica. Quae autem per has
Litteras Nostras praecepimus venerabilis Frater Maria Iosephus Lemieux, cuius
mentionem fecimus, ad exitum adduci studebit, vel quem ille delegabit, factis
nempe omnibus potestatibus. Re autem confecta, documenta exarentur, atque
sincerae fidei exempla ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide cito
mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum die quarto decimo mensis Septembris, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quinto.
Pro S.
R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 4, pp. 177-178
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana
|