 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KINGSTONENSIS
(SINUS SERENI)*
KINGSTONENSIS ECCLESIA ITA DIVIDITUR UT EX EIUS TERRITORIO
NOVA DIOECESIS CONSTITUATUR COGNOMINE «SINUS SERENI».
Sicut providus atque sollicitus pater familias in ea re curas suas omnes
ponit atque defigit ut liberis suis bene consulat, quibus rem nullam habet in
sua vita cariorem, ita et Nos, qui sanctissimo Dei consilio ac summi Numinis
benignitate «Pater multarum gentium constituti sumus» (cf. Gen., 17, 15),
nihil umquam potius, nihil antiquius habuimus christianae Rei publicae cura:
resonant enim in animo Nostro plena gravitatis verba: «Pasce agnos meos ...
pasce oves meas» (Io. 21, 15-17). Quandoquidem ergo Sacro Consilio
Christiano Nomini Propagando visum fuerit, post quidem venerabiles Fratres
auditos Mariam Iosephum Lemieux, Archiepiscopum titulo Salditanum atque in
Haitiana Republica Apostolicum Nuntium, et Ioannem Iosephum McEleney, Ordinarium
Praesulem Kingstonensem, hanc eandem dioecesim dividere atque ex eius territorio
novam condere, Nos haec statuimus atque iubemus. Distractis a dioecesi
Kingstonensi civilibus paroeciis vulgo Hanover, Sancti Iacobi, Westmoreland,
Sanctae Elisabeth, Trelawny, Manchester, Sanctae Annae, novam dioecesim
constituimus, Sinus Sereni cognomine, quam Sedi metropolitanae
Regiopolitanae in Iamaica suffraganeam facimus, hac ipsa die ad hunc gradum
evectae; eius Ecclesiae caput, urbs quam populus Montego Bay appellat, erit;
cathedrale vero templum illud, quod est SS. Sacramento dicatum in eadem urbe.
Censemus autem in nova dioecesi cathedrale collegium Canonicorum constitui, ad
normam Iuris Canonici; quod si impossibile sit, rebus haud propiciis,
Consultores dioecesani deligantur, qui Episcopo assint consilio atque opera.
Item Seminarium extruatur, pueris excipiendis ad sacerdotium vocatis; id enim
quantum ad Ecclesiarum prosperitatem atque felicitatem conducat, nemo non videt.
Ad mensam, electionem Vicarii Capitularis Sede vacante, iura cleri et populi,
similia quod attinet, Iure Canonico temperentur. Postremo, documenta et acta
quae novam dioecesim quovis modo respiciant, ad episcopalem Curiam Sinus Sereni
cito mittantur, ibique religiose custodiantur. Quae autem per has Litteras
iubemus, venerabilis Frater Maria Iosephus Lemieux fieri curet, vel quem ille
delegaverit. Re vero ad exitum adducta, documenta exarentur, atque sinceris
exemplis ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide mature mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo quarto mensis Septembris, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quinto.
Pro S.
R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 2, pp. 70-72
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana
|