 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
DORUMAËNSIS*
PRAEFECTURA APOSTOLICA DORUMAËNSIS
AD GRADUM DIOECESIS ATTOLLITUR.
Haud multum est temporis ex quo, per apostolicas sub plumbo datas litteras
quarum prima verba «Qui cotidie», praefectura apostolica Dorumaënsis condita est
curisque atque actuositati sodalium Ordinis Fratrum Sancti Augustini concredita;
quod die quarto et vicesimo mensis maii, anno millesimo nongantesimo sexagesimo,
factum est. Cumque autem feliciter ea in Ecclesia res catholicae floruerint
spesque optima sit fore ut in posterum tempus vel magis floreant, visum est
Nobis sive plurimum utilitatis eiusdem terrae incolis provenire sive Sancti
Augustini Fratribus posse animum ad maiores pro Christi evangelio sustinendos
labores addi, si, iuxta Sacrae Congregationis de Propaganda Fide sententiam,
dioecesium numero eam Sedem ascriberemus. Audito ideo hac super re venerabili
Fratre Ioanne Baptista Maury, Archiepiscopo titulo Laodicensi in Phrygia et in
Congo Nuntio Apostolico, sequentia decernimus ac iubemus. Praefecturam
apostolicam Dorumaënsem ad dignitatem dioecesis evehimus, nomine
finibusque immutatis, cunctis datis iuribus atque privilegiis ex iure canonico
promanantibus. Caput novae dioecesis, quae Ecclesiae metropolitanae
Kisanganiensi subicietur tamquam suffraganea, urbs vulgo Doruma erit; Episcopi
vero cathedra in principe eiusdem urbis templo. Curet praeterea Episcopus ut,
Canonicorum loco, consultores dioecesanos deligat, ut sibi apte subveniatur. Ad
cetera quod attinet, praescripta codicis Iuris Canonici ad amussim serventur. Ea
demum quae praescripsimus ut ad exitum adducat curet venerabilis Frater Ioannes
Baptista Maury, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos. Qui autem negotium
perfecerit, congrua documenta ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide quam
primum mittat, de more signata sigilloque impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto et vicesimo mensis septembris, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quinto.
Pro S.
R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
Eugenius Svevi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 4, pp. 184-185
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana
|