The Holy See
backup
Search
riga

 PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

S. PETRI ET ARCIS GALLICAE ET ALIARUM*

NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA IN MEDIA AMERICA CONSTITUITUR,
CUIUS ERIT METROPOLITANA SEDES ECCLESIA S. PETRI ET ARCIS GALLICAE.

 

Quod Christus, Dei Filius hominumque Redemptor, apostolos suos monuit, ut, nempe, testes sibi essent «in Ierusalem, et in omni Iudaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae» (Act. 1, 8), id profecto sancta Dei providentia atque eorundem Apostolorum labore, eorumque qui ipsis in Ecclesiae regimen successerunt, tam feliciter ac prospere evenit, ut iam omnes et populi, et gentes, et nationes in veri Numinis cognitionem pervenerint, quin et multi ad Christi dogmata ac placita vivant. Quam ob rem, eum Sacrae Congregationi Christiano Nomini Propagando, post quidem auditum venerabilem Fratrem Mariam Iosephum Lemieux, Arehiepiscopum titulo Salditanum atque in Francophonis regionibus Americae mediae et meridionalis Apostolicum Delegatum, visum fuerit ibi loci novam provinciam ecclesiasticam condere, Nos post rem bene reputatam consilium recte probantes, haec quae sequuntur statuimus atque iubemus. Ex territorio Ecclesiarum S. Petri et Arcis Gallicae seu Martinicensis, Imae Telluris et Pointapitrensis, et Caiennensis, novam provinciam Ecclesiasticam constituimus, cuius circumscriptionis Sedes metropolitana erit prima trium, quae in posterum S. Petri et Arcis Gallicae cognominabitur; ceterae suffraganeae. Placuit ideo ut harum prior, mutato nomine, Imae Telluris et Petrirostrensis appelletur, altera autem, servato nomine, Caiennensis. Censemus praeterea ut venerabilis Frater Henricus Maria Varin de la Brunelière, hactenus Episcopus Sedis cathedralis S. Petri et Arcis Gallicae seu Martinicensis, Archiepiscopus Metropolita eiusdem Ecclesiae renuntietur, factis nempe iuribus et oneribus iustis. Id etiam statuimus ut cathedrale templum S. Ludovico Regi dicatum, in urbe Arce Gallica, sit in posterum metropolitanum templum, congruo decore. Ceterum quae per has Litteras Apostolicas iussimus, venerabilis Frater Maria Iosephus Lemieux ad exitum deduci curabit, vel quem ipse delegaverit. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur viro suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto et vicesimo mensis Septembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quinto.

     Pro S. R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

 Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 4, pp. 182-183

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 

top