 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MONTEREYENSIS - FRESNENSIS *
QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS A
DIOECESI MONTEREYENSI.FRESNENSI, NOVA DIOECESIS CONDITUR, NOMINE «MONTEREYENSIS
IN CALIFORNIA». PRIORIS AUTEM DIOECESIS NOMEN ERIT DEINCEPS «FRESNENSIS».
De fidelium bono cumprimis solliciti, ut Nostrum postulat atque urget supremi
Ecclesiae rectoris officium, eas quaerimus vias rationesque, quas noverimus ad
utilitatem animorum ad aptioremque dioecesium gubernationem conducere. Quam ob
rem, cum dilectus Filius Noster Aegidius S. R. E. Cardinalis Vagnozzi, dum in
Civitatibus Foederatis Americae Septemtrionalis Delegatum Apostolicum ageret, ab
hac Sede, post auditum illius Nationis Episcoporum Coetum, postulaverit ut,
quibusdam a dioecesi Montereyensi-Fresnensi distractis territoriis nova
cathedralis Sedes constitueretur, de suprema Nostra potestate deque sententia
venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium qui Sacrae Congregationi
Consistoriali praesunt, sequentia decernimus. A dioecesi Montereyensi-Fresnensi
Comitatus, quos dicunt disiungimus, quibus appellatio Santa Cruz, Monterey, San
Benito et San Luis Obispo, qui, continuis montibus vulgo Coast Range et Oceano
Pacifico circumscripti regionem Area Coast nuncupatam constituunt; iisque novam
dioecesim condimus, Montereyensem in California appellandam iisdemque
finibus terminandam ac Comitatus, quos diximus. Episcopi sedes in urbe Monterey
collocabitur, episcopalis vero magisterii cathedra in curiali sacra aede Deo
dicata in honorem Sancti Caroli Episcopi et Confessoris, eadem in urbe exstante,
quae dehinc templum cathedrale erit, cum privilegiis congruis. Sacro autem
Praesuli, praeterquam quod omnia iura damus, officia etiam et obligationes
imponimus, residentium Episcoporum propria. Montereyensis in California
praeterea dioecesis suffraganea erit metropolitanae Sedi Angelorum in
California; item illius Episcopus, eiusdem Ecclesiae Archiepiscopo Metropolitae.
Mensa episcopalis fiet Curiae emolumentis, fidelium pecuniis, bonis quae ex
canone 1500 C. I. C. novae dioecesi obvenient. Insuper usque dum Canonicorum
collegium condatur, consultores dioecesanos Episcopus eligat, qui munere suo
cessabunt Canonicis constitutis. Simul ac hae Litterae ad effectum adductae
fuerint, Ecclesiae illi sacerdotes censeantur ascripti, in cuius territorio
legitimum officium vel beneficium habeant; ceteri vero sacerdotes, clerici
Seminariique tirones ei, in qua legitime degant. Omnia vero documenta quae novae
dioecesis clerum, fideles bonaque temporalia respiciunt ad eius Curiam
transferantur, in tabulario religiose custodienda. Praecipimus denique ut
Montereyensis-Fresnensis dioecesis, una cum eiusdem nominis templo cathedrali,
Deo dicato in honorem Sancti Ioannis Baptistae, in posterum Fresnensis ab
urbe vulgo Fresno appelletur, in qua et Episcopi sedes erit. Haec quae
mandavimus ad effectum adducat venerabilis Frater Aloisius Raimondi,
Archiepiscopus titulo Tarsensis et in Foederatis Americae Septemtrionalis
Civitatibus nunc Apostolicus Delegatus, vel ab eo legatus sacerdos. Qui autem
negotium perfecerit congrua documenta exaranda curet, ad Sacramque
Congregationem Consistorialem quam primum mittat.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Octobris, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quinto.
Pro S.
R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus
|
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 4, pp. 185-187
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana
|