 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
GERONTOPOLITANAE*
PRAELATURA GERONTOPOLITANA AD DIGNITATEM
DIOECESIS ELEVATUR, IISDEM FINIBUS AC NOMINE SERVATIS.
Solet Apostolica haec Sedes, mater omnium Ecclesiarum populorumque qui
christiana fide gloriantur, non modo ecclesiasticas circumscriptiones condere,
verum etiam ad altiorem dignitatis atque honoris gradum evehere, cum id spem
faciat posse ex eo novas magnasque Ecclesiae sanctae exoriri utilitates,
christianaeque plebi opportuna subsidia apparari. Cum ergo praelatura
Gerontopolitana, Apostolicis sub plumbo Litteris diei XXII mensis Iulii anno
MCMLXI condita, brevi annorum decursu, haud exigua ceperit incrementa, resque
christiana magnifice profecerit, censuimus bonum esse, ad maiores fructus
colligendos, si eandem circumscriptionem ecclesiasticam ad dignitatem dioecesis
extolleremus. Quae cum ita sint, consilio petito a venerabili Fratre S. R. E.
Cardinali S. Congregationis Consistorialis Pro-Praefecto, sententiaque audita
venerabilis Fratris Brunonis Torpigliani, Archiepiscopi titulo Mallianensis, in
Republica Guatimalensi Apostolici Nuntii, de Nostra apostolica auctoritate haec
statuimus et iubemus. Praelaturam Gerontopolitanam ad gradum et
dignitatem dioecesis evehimus, eodem servato nomine atque finibus, quae
hactenus; eius sedes episcopalis in urbe erit vulgari nomine «Huehuetenango»
appellata, episcopalis autem magisterii cathedra in sacra aede, quae eadem in
urbe Deo dicata est in honorem Beatae Mariae Virginis sine labe conceptae; quod
templum idcirco tamquam cathedrale haberi volumus, datis honoribus propriis.
Novam dioecesim archidioecesi Guatimalensi suffraganeam constituimus item eius
sacrorum Antistitem obnoxium volumus eiusdem Ecclesiae Archiepiscopo
Metropolitae. Episcopus autem, sive primus sive successores eius, omnibus
fruetur et iuribus et privilegiis, quae ad omnes spectant eiusdem dignitatis
Praesules; oneribus autem et obbligationibus sui excelsi muneris tenebitur. In
nova dioecesi Canonicorum collegium condi iubemus, iuxta normas per alias
Litteras Apostolicas edendas; interim tamen Consultores dioecesani eligantur, a
munere quidem cessaturi, Canonicis constitutis. Episcopalis mensa, quam vocant,
iisdem constabit bonis, quae ad praelaturam Gerontopolitanam adhuc pertinuerunt,
Curiae proventibus simulque pecuniis ac rebus sponte oblatis a fidelibus. Quod
insuper dioecesis regimen spectat, administrationem, Vicarii Capitularis, sede
vacante, electionem aliaque id genus, quae sacri canones praecipiunt serventur.
Decernimus denique ut praesentes Nostras Litteras ad exsecutionem adducat
Venerabilis Frater Bruno Torpigliani, cuius meminimus, facta potestate alium
quemlibet virum ad hoc delegandi, dummodo ecclesiastica decoratum dignitate,
congruisque de more exaratis documentis, ad Sacram Congregationem Consistorialem
quam primum mittendis.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die vigesimo tertio mensis Decembris, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontifěcatus Nostri quinto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus
|
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 5, pp. 243-244
© Copyright 1967
- Libreria Editrice Vaticana
|