 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BAFIANAE*
QUAE ERAT PRAEFECTURA APOSTOLICA
BAFIENSIS
IN DIOECESIUM ORDINEM REDIGITUR, «BAFIANA» NOMINE.
Adorandi Dei Filii Vicarius et Procurator, quibus numen aeternum summam
Ecclesiae sanctae dedit, nihil profecto sanctius, nihil sollemnius, nihil
religiosius umquam duximus, quam ut illum ignem in mortalium pectoribus omni
arte accenderemus, quem Ille huc excitaturus descendit, et excitari
vehementissime optavit. Sine enim hac amoris fiamma non modo omnia circum
squalent, sed nec homo potest aut ad immortalem patriam tendere, aut aeternae
tranquillitatis portum tenere. Quam ob rem, cum praefectura apostolica
Bafiensis, ob insomnes Sodalium Congregationis Sancti Spiritus sub tutela
Immaculati Cordis Beatissimae Virginis Mariae magna ceperit incrementa,
maioraque capere posse praevideatur, visum est opportune fieri, si eadem ad
gradum dioecesis attolleretur: per hoc enim remur cum meritam laudem tribui
iisdem Sodalibus, quos diximus, tum etiam animum addi novum ad sanctissimam
fidem nostram propagandam. Quae cum ita sint, audito venerabili Fratre Aloisio
Poggi, Archiepiscopo titulo Forontonianensi atque in Camerunensi Republica
Apostolico Pro-Nuntio, item Sacrae Congregationis Christiano Nomini Propagando
rogata sententia, haec quae sequuntur decernimus et statuimus. Praefecturam
apostolicam Bafiensem ad dignitatem dioecesis evehimus, cognomine Bafianae,
quam iisdem dilectis Filiis e Congregatione Sancti Spiritus sub tutela
Immaculati Cordis Beatissimae Virginis Mariae gubernandam concredimus. Erit
autem eadem suffraganea archidioecesi Yaundensi, ad normam iuris. Cathedra
episcopalis magisterii in templo principe ponetur civitatis Bafiae, in qua urbe
Episcopus domicilium collocabit, ut in capite dioecesis. Qui praeterea, si
Canonicorum collegium condi nequeat, Consultores dioecesanos eliget, ut
consilio, opere in negotiis maioribus assistant; atque Seminarium condet, quo
pueri bonae spei, qui ad sacerdotium vocentur, excipi possint. Cetera, iura et
onera cleri et populi respicientia, regimen, hisque similia, iure Canonico
regantur. Ceterum, quae iussimus, venerabilis Frater Aloisius Poggi ad exitum
adducere studeat, vel quem ille delegaverit. Re autem acta, documenta exarentur,
quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem cito mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Ianuarii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri quinto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 6, pp. 317-319
© Copyright 1968
- Libreria Editrice Vaticana
|