 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ELDORETENSIS
(LODUARINAE) *
QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS A
DIOECESI ELDORETENSI, NOVA CONDITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA, «LODUARINA» NOMINE.
Sacrorum Librorum verba, spei plenissima: «et adorabunt eum omnes reges
terrae, omnes gentes servient ei» (Ps. 71, 11) in Africae praesertim
terras recte cadere videntur, quarum incolis magis in dies magisque Evangelii
illud splendet lumen, illa proferuntur praecepta, quibus unum colant Deum eique
pareant. Cum propterea in dioecesis Eldoretensis finibus, qui in Chenia
latissime patent, ita se catholicae res habeant,ut vel maiora possint iure
merito incrementa exspectari, visum est Sacrae Congregationi pro gentium
evangelizatione haud sine maxima animorum utilitate coniunctum esse, si ex
eiusdem dioecesis territorio nova excitaretur praefectura apostolica. Ea ideo
accipientes rataque habentes, quae Congregatio proposuit, antea videlicet audito
huiusmodi super re venerabili Fratre Vidone Del Mestri, Archiepiscopo titulo
Tuscamiensi atque olim in Chenia Apostolico Pro-Nuntio, sequentia decernimus. A
dioecesi Eldoretensi territorium separamus civilis districtus, quem Turkana
appellant, eoque novam praefecturam apostolicam constituimus, ab urbe vulgo
Lodwar per vulgus cognominata Loduarinam appellandam, eamque curis
committimus sodalium Societatis Sancti Patricii pro Missionibus ad Exteros.
Decernimus praeterea ut hae Litteras Nostrae ad effectum adducantur, eo curante
qui tempore exsecutionis Apostolicae Nuntiaturae in Chenia praesit, vel quidam
alius rite delegatus sacerdos. Qui autem negotium perfecerit, congrua documenta
exarabit eaque ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide quam primum mittet,
de more signata sigilloque impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Ianuarii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri quinto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 6, pp. 316-317
© Copyright 1968
- Libreria Editrice Vaticana
|