 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
NAIROBIENSIS - ELDORETENSIS - KISUMUENSIS
(NAKURENSIS)*
QUIBUSDAM TERRITORIIS DETRACTIS AB ECCLESIIS NAIROBIENSI,
ELDORETENSI, ATQUE KISUMUENSI, NOVA DIOECESIS CONSTITUITUR «NAKURENSIS»
APPELLANDA.
Quam curam sollicitus pater familias in filiorum utilitates intendit, quibus
sane nihil, ne oculos quidem, carius habet, eandem profecto Nos et multo
graviorem habemus, quibus non una familia, aut populus, aut natio singularis
commissa est gubernanda, sed omnis Christi plebs, seu «gens sancta» (Ptr.
1, 2, 9,), late diffusa in omnes undique partes; cuius necessitatibus si quid
cotidie providerimus et perspexerimus, quantum res poscit vel condicio rerum
exigit, iam Christi iussioni de recte pascendo grege Nos satis fecisse gaudemus.
Quam ob rem, cum Sacra Congregatio Christiano Nomini Propagando, post auditum
venerabilem Fratrem Vidonem Del Mestri, Archiepiscopum titulo Tuscamiensem atque
olim in Kenya Pro-Nuntium Apostolicum, item sacros Praesules locorum, quos res
interesset, censuerit bene fieri, si detractis territoriis nonnullis a
circumscriptionibus ecclesiasticis Nairobiensi, Eldoretensi, atque Kisumuensi,
nova ibi loci conderetur dioecesis, Nos re bene reputata, haec quae sequuntur
decernimus atque iubemus.
Territoria vulgari lingua Nakuru District et Kericho District cognominata a
tribus illis Ecclesiis separamus, eaque in novae dioecesis formam redigimus, ab
urbe principe Districtus Nakuru Nakurensis appellandae, eamque curis
Sodalium Societatis Sancti Patricii pro Missionibus ad Exteros committimus
gubernandam atque moderandam. Quos quidem paterne hortamur ut nihil omnino
omittant laboris finibus christiani regni propagandis. Hanc novam Ecclesiam
suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Nairobiensi, ad normam iuris. Ad cetera
autem, quae sive regimen respiciant, sive cives, sive res novae dioecesis,
similia, praescripta Codicis Iuris Canonici ad amussim serventur. Item documenta
et acta, quae ad modo conditam Sedem pertinent, ad eius Curiam episcopalem cito
mittantur, inque tabulario rerum religiosarum diligentissime serventur. Ceterum,
quae per has Litteras mandavimus, ille exsequi curabit, qui tempore exsecutionis
munere Pro-Nuntii seu Nuntii fungetur, vel quem ipse legaverit. Re vero acta,
documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Christiano
Nomini Propagando cito mittet.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita
quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur,
atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla,
cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem
derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Ianuarii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri quinto.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 6, pp. 319-320
© Copyright 1968
- Libreria Editrice Vaticana
|