The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MARINGAËNSIS (PARANAVIENSIS)*

DISMEMBRATIS E MARINGAËNSI DIOECESI TERRITORIIS, NOVA CONDITUR DIOECESIS «PARANAVIENSIS» APPELLANDA.

 

Nil gratius Nobis contingit, qui rei catholicae Dei voluntate summam habemus, quam Ecclesiam in orbe terrarum securo incessu sensim progredi conspicere, atque sapienti consilio novos semper filios Christo eiusque beatitatis regno adiungere, quasi minimum granum illud sinapis, quod in silentio crescit et patulas frondes dilatat, ut animos ex fallaci errore eripere possit. Quam ob rem cum venerabilis Frater Sebastianus Baggio, Archiepiscopus titulo Ephesinus et in Brasilia Apostolicus Nuntius, collatis consiliis cum Iacobo Aloisio Coelho, Episcopo Maringaënsi, audita Conferentia Episcopali Brasiliana, id proposuerit ut partito territorio Sedis Maringaënsis nova dioecesis ex eo excitaretur, Nos haec omnia probantes sequentia decernimus. Eorum omnium consensum supplentes qui hac super re aliquid iuris vel habeant vel se praesumant habere, a dioecesi Maringaensi integrum separamus territorium municipiorum — prout in praesens lege civili circumscribuntur — quae vulgo cognominantur Alto Paraná, Amapora, Diamante do Norte, Guairaçá, Itauna do Sul, Loanda, Mirador, Nova Aliança do Ivaí, Nova Londrina, Paraíso do Norte, Paranavaí, Planaltina do Paraná, Porto Rico, Querencia do Norte, Santa Cruz do Monte Castelo, Santa Isabel do Ivaí, Santo Antonio do Caiuá, São Carlos do Ivai, São João do Caiuá, Sao Pedro do Paraná, Tamboara, Terra Rica, eaque territoria in novae dioecesis formam redigimus, Paranaviensis appellandae iisdemque cingendae finibus ac civilis regio e qua fit. Hanc novam dioecesim suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Curitibensi; item eius Episcopum, ad normam iuris auctoritati eiusdem Sedis Archiepiscopi obnoxium. Sedes episcopalis in urbe vulgo «Paranavai» erit, magisterii episcopalis autem cathedra in curiali templo ibidem exstante, Deo in honorem S. Sebastiani Mart. dicato, quod ad cathedralis dignitatem attollimus, donec aliud B. M. V. Ecclesiae Matri dicandum extruatur. Sacro vero Praesuli, praeterquam quod omnia iura facimus, obligationes etiam imponimus muneris proprias. Canonicorum collegium condatur, iuxta tamen peculiares normas per alias sub plumbo Litteras edendas; quamdiu autem dioecesis Canonicorum senatu carebit, permittimus ut Consultores dioecesani deligantur, qui consilio et ope Episcopo assint. Mensam episcopalem efficient: fidelium collationes, Curiae proventus, congrua pars bonorum, si qua sint, quae novae Sedi obvenient, ad normam canonis 1500 C. I. C. De pueris atque adulescentibus recipiendis et educandis, qui ad sacerdotium Dei instinctu vocentur, serventur praescripta iuris communis, prae oculis habitis normis Decreti Concilii Vaticani II «Optatam totius» necnon regulis Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica; ceterum cum iuvenes adoleverint, qui optimi fuerint Romam mittantur in Pontificium Collegium Pianum Brasilianum, philosophicis theologicisque disciplinis imbuendi. Simul ac Paranaviensis dioecesis condita fuerit per harum Litterarum effectionem, eo ipso Sacerdotes ei Ecclesiae addicantur, in cuius territorio beneficium vel officium legitime habeant. Ceteri Sacerdotes, clerici atque Seminarii tirones, ei in qua domicilium habeant. Acta et documenta novam dioecesim quoquo modo respicientia a Curia Maringaënsi ad Paranaviensem transferantur, ut in condendo tabulario religiose custodiantur. Haec omnia ut ad effectum adducantur curet venerabilis Frater Sebastianus Baggio, quem diximus, vel ab eo delegatur vir, dummodo in ecclesiastica dignitate constitutus. Qui autem negotium perfecerit congrua documenta exarari iubeat ad Sacramque Congregationem pro Episcopis mitti, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae apud S. Petrum, die vigesimo mensis ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri quinto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 10, pp. 545-547

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 

top