Praeclarissima Pauli exempla sequentes, quem sane tanta urgebat Christi
caritas, ut diu noctuque Ecclesiarum, quas condidisset, cura atque sollicitudine
paene conficeretur (cf. 2 Cor., 11, 28), Nos etiam, quos summi numinis
providentia «multarum gentium» patrem constituit (cf. Gen., 17, 5), et
aeternarum rerum procuratores, omni opera et ope annitimur ut omnibus, quotquot
christiano nomine censentur, quam plurimum prodesse queamus; quasi enim fluctus,
Christi verba littus animi subeunt, iubentis Nos gregem, quem redemit,
sanctissime custodire. Quam ob rem, cum in Administratione Apostolica Baciensi
res catholica nonnihil profecerit, cuius rei est argumentum quod ibi et Curia
iam instructa sit, et sacrum Seminarium conditum pueris excipiendis quos Deus ad
Sacerdotium vocaverit, cetera, petiit venerabilis Frater Matthias Zvekanovic,
Episcopus titulo Burciensis atque Administrator Baciensis ut ea circumscriptio
in dioecesis formam redigeretur. Nos autem, re bene considerata, consilio
exquisito a venerabili Fratre Mario Cagna, Archiepiscopo titulo Heracleensi in
Europa et in Iugoslavia Apostolico Delegato, praetereaque Coetu Episcoporum
eiusdem Nationis quid sentiret audito, haec quae sequuntur decernimus atque
statuimus. Administrationem Apostolicam Baciensem dioecesium numero adscribimus,
Sutboticanam nomine, servatis finibus, ut hucusque fuere; cuius erit
caput atque Episcopi domicilium urbs Subotica, templum autem cathedrale illud,
quod est Sanctae Teresiae Abulensi sacrum, cum debitis iuribus. Erit vero nova
Sedes cathedralis recto Apostolicae huic Sedi subiecta, donec aliter
provideatur; atque beatum Paulum apostolum primum patronum habebit, alterum vero
ab eo Cor Immaculatum Beatae Mariae Virginis. Decernimus etiam ut in nova
dioecesi cathedrale Canonicorum collegium constituatur, sive caerimoniarum
causa, sive consiliis Episcopo dandis eidemque iuvando; tamen, usquedum hoc
fieri nequeat, Consultores dioecesani deligantur, qui sacro eorum Praesuli
assistant. Mensam episcopalem constituent Curiae emolumenta atque fidelium
collationes. Regimen, administratio Ecclesiae Suboticanae, electio Vicarii
Capitularis, sede vacante, hisque similia omnia ad leges Iuris Canonici
temperentur. Ceterum, haec quae statuimus, venerabilis Frater Marius Cagna, quem
nominavimus, exsequi studebit, vel quem ille delegaverit. Re vero acta,
documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem pro
Episcopis cito mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis Ianuarii, in
Conversione Sancti Pauli Apostoli, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo
octavo, Pontificatus Nostri quinto.